Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 177 > >|
1
PROPOSITIO XXI. PROBL. XIII.
Datis duabus diuturnitatibus, quarum prior
sit gravis moti super plano dato longitu­
dinis notae, & dato alio plano diversimo­
de declinante; reperiendum est in eo pun­
ctum, quo grave perveniat in secunda
diuturnitate data.22[Figure 22]
Dato plano declinante AB, super quo grave
A moveatur diuturnitate C, & dato alio
plano D declinationis quae sit dissimilis decli­
nationi datae AB; data itidem diuturnitate E.
Oportet reperire in D punctum quo grave per­
veniat in diuturnitate E.
Ducatur AF parallela ipsi D, in eaque reperia­
tur punctum F, quo grave perveniat tempore quo
in B, & praescribatur in eadem spatium AG per
quod moveatur in diuturnitate E, & fiat DH
aequalis ipsi AG, & dico H esse punctum quaesitum.
Per 17. huius.
Per 8. huius.
Quoniam diuturnitates in AB, AF sunt aequales
per constructionem, & C, E sunt diuturnita­
tes super planis AF, AG per constructionem,
sunt etiam diuturnitates super AB, AG, &
proinde super DH ipsi AG aequali, & para
lellae, quod, etc.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index