Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 1055 > >|
1quæ fiunt ab humana voluntate; in iis verò quæ fiunt à natura ſolam rationem concedimus, quę

adæquet
formam: atque illam quidem tribuimus cauſsis efficientibus particularibus, non vni­
uerſalibus
vt cęlo & Deo, cùm illam mentem Ariſtotelis fuiſſe cenſeamus cauſſas vniuerſales
ita
ſe extuliſſe ab his inferioribus vt illorum gratia nihil agant; nec rationibus oppoſitis aliud in­
duci
poſſum vt credam, quod ſuo loco tractabitur.
Cęterùm detur hoc, ne ſimus moroſi nimium.
Fateamur item ex ea ratione produci id quod fit, at quòd ex nihilo negamus. Etenim, ex ea ra­
tione
fit id, quod fit, vt efficiente, vel conſtituente efficiens: at verò id ego dicam ab efficiente
produci
, ſed ex materia.
Quocirca probandum fuit efficiens per talem rationem ſine materia
poſſe
producere; quę vniuerſa peruicax, & qui ſe duci patitur à ſenſu & experientiis, quod Phy­
ſici
faciunt; & inficiabitur, & conuinci non poterit.
non dicta ſunt à nob. vt creationem
euerteremus
, ſed vt ab Ariſtotele & phyſicis haud approbatam fuiſſe perſpiceres, & agnoſceres
altius
ſeſe extuliſſe noſtræ ſalutis initia quàm vt à phyſico.
rationibus quæ ſenſu niterentur, at­
tingi
poſſent; atque vt doceremus id eſſe principium in hac methodo, vnde omnia quæ in hac
philoſophia
colligerentur repugnantia veritati, per eius inficiationem liberrimè negarentur, quòd
oppoſitum
diuino beneficio multò magis eſſet perſpicuum: neque iis vllo modo noſtra mens
adhæreſceret
.
Nec me latet, cùm hic nonnulla ex Peripateticorum fontibus hauſta fuiſſe, tùm

etiam
alia prętermiſſa, quæ ſolent in confirmationem eiuſdem theorematis afferri; de quibus
phyſico
adhuc plura dicenda forent.
nos omnia ſuo loco declarabimus, eo nunc contenti; quòd

ex
nihilo nihil fieri, pro principio philoſophiæ naturalis ab Ariſtotele conſtitutum fuerit, & ni­
hil
ex hac philoſophia depromi poſsit, quod ipſum demoliatur.
Tertium effatum naturale prę­
cipua
naturæ munera quæ cuique ſunt euidentia continebit.
ea quanquam innumerabilia ſunt,

in
decem capita digerentur.
Itaque ea quæ fiunt, aut à natura fiunt, aut à nobis, aut ab aliis cauſ­
ſis
, vt puta caſu, & fortuna.
A nobis ea quæ fiunt, incertos exitus habent, & à noſtra voluntate
proficiſcentia
, quemadmodum facultas eſt mutabilis & inconſtans, ita & ortum & euentum con­
ſimiles
obtinent.
Eorum quæ ſemper aut frequenter eueniunt, cauſſam nemo, niſi fortè Em­
pedocleus
fortunæ adſcripſerit; vt quòd ſemper hyeme pluat; aut quòd ſub cane ſit æſtus: ſed ſi
pluat
, dum ſub cane ſol eſt, aut ſi media hyeme nos æſtus inuadat.
Reſtat igitur, vt eorum ſit
auctor
ipſa natura, quæ plurimum ſemperúe fiunt eodem modo, & ea ſecundum naturam fieri
optimo
iure dicentur quæ maxima ex parte fient: hoc eſt in pluribus eiuſdem ſpeciei ſingularib.
& frequentius, aut ſemper: naturale enim eſt caneſcere, licet in ſenectute contingat, quod om­
nis
homo ferè, cùm venerit ad ſenectutem, caneſcit, & naturalis hyeme pluuia, quia ſit frequen­

tior
in ea tempeſtate, & iis potiſsimè natura conſiſtit quæ non ſemper ſunt; horum enim maxi­
ma
pars eſt.
Itaque Ptolemæus ἔυλογον relinquebat phyſicis, non ἀναγκαῖον. Sed & illa
ſunt
ſecundum naturam, quæ certis quibuſdam interuallis repetuntur, vt æſtas & hyems: quo­
niam
circuitus ille perpetuitatem habeat in tali ſucceſsione poſitam: ſemper enim ſui ſimilis eſt
illa
ſucceſsio.
Natura quoque ſunt eclipſis ſolis & lunæ, quæ tamen neque ſemper neque fre­
quenter
exiſtunt.
Veruntamen, cum cauſsis illis concurrentibus neceſſario fiant, cauſſarum ve­
certus fit reditus, & circuitio & tempeſtates & eclipſis in perpetuis numerari queunt.
At verò
ſi
natura eſt eorum cauſſa quæ plurimum ſemperúe fiunt: & ea, quæ natura ſunt, plurimum
ſemperúe
contingunt.
igitur ea quæ non ſemper plurimumúe eueniunt, non ſunt natura. Atqui
violenta
ſunt naturæ contraria; non ergo plurimum ſemperúe contingunt.
Etenim ſi contraria
naturæ
plurimum, aut ſemper euenirent non eſſet natura de iis quę plurimum, ſed rarò, aut nun­

quam
exiſtunt; id verò fieri nequit.
Nihil etiam fruſtra efficiunt Deus & natura cuius ſcilicet
non
ſit aliquod munus, officium, vel vſus, nihil ocioſum, nihil redundans vt calceus ille fruſtra
eſſet
, quo, cùm non eſſet habilis & aptus ad pedem, vti non poſſem.
Natura, inquàm, illa quæ po­
ſita
eſt in nexu cauſſarum, vis ſcilicet per omnia corpora penetrans, & ſine ratione ciens & exci­

piens
motus in corporibus neceſſarios, & Deus omnium princeps, à quo omnes iſti motus re­
guntur
& gubernantur, curſus aſtrorum, mutationes temporum, rerum viciſsitudines ordinesque.
conſeruantur. Deus igitur & natura nihil fruſtra moliuntur cunctis rebus vſum exhiben­
do
, quo ſeipſa tueantur & in mundi theatrum conferant, & ad hominis vſum præcipuè; quo
ſanè
vinculo mundi partes adſtrictæ, ſiquid ſeorſum detrimenti capiunt ab externo, vniuerſam
tamen
naturam quæ ſingula corpora cohibet, labefactare non poſſunt.
Proinde vbi vnum ſuf­
ficiat
inſtrumentum, a non ſolet ipſum natura geminare: neque fortè, ſi geminetur; officia natu­

minus impediret, & grauitarem afferret quàm moleſtia nos afficiat ſextus digitus quem ma­
nui
natura peccans affinxerit.
Itaque vbi commodè id effici potuerit; ad officia complura abu­
titur
vno eodemque.
inſtrumento, vt lingua ad guſtatum, b & locutionem, & ore in habentibus

pulmonem
ad cibi ſumptionem, & reſpirationem.
vt nihil planè ſine optima ratione feciſſe vi­
deatur
.
Neque verò, quia natura ſit vis quæ ratione vtatur, iam enim ratione vti eſt animæ, non
naturæ
.
Natura porrò ὐποτατικῶς & ex ſua natura & eſſentia ſine cognitione agit pro fine

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index