Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Page concordance

< >
Scan Original
41 15
42 16
43 17
44 18
45 19
46 20
47 21
48 22
49 23
50 24
51 25
52 26
53 27
54 28
55 29
56 30
57 31
58 32
59 33
60 34
61 35
62 36
63 37
64 38
65 39
66 40
67 41
68 42
69 43
70 44
< >
page |< < (16) of 376 > >|
4216M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA habent terreni, minus humoris, caloris temperate, et aëris multum. Igi-
tur levioribus principiis compoſitae, facilius in aëris impetum nituntur.
Aquatiles autem piſcium naturae, quod temperatae ſunt a calido, pluri-
mumque ex aëre et terreno ſunt compoſitae, ſed humoris habent oppido
quam paulum, quo minus habent e principiis humoris in corpore, ſacilius
in humore perdurant.
Itaque cum ad terram perducuntur, animam cum
aqua relinquunt.
Item terreſtria, quod e principiis ab aëre caloreque
ſunt temperata, minusque habent terreni, plurimumque humoris, quod
abundant humidae partes, non diu poſſunt in aqua vitam tueri.
Ergo ſi
haec ita videntur, quemadmodum propoſuimus, et ex iis principiis ani-
malium corpora compoſita ſenſu percipimus, et exuberationibus aut de-
fectionibus ea laborare diſſolvique indicavimus:
non dubitamus quin di-
ligentius quaeri oporteat, uti temperatiſſimas coeli regiones eligamus, cum
quaerenda ſuerit in moenium collocationibus ſalubritas.
Itaque etiam
atque etiam veterum revocandam cenſeo rationem.
Majores enim e pe-
coribus immolatis, quae paſcebantur in iis locis, quibus aut oppida aut
caſtra ſtativa conſtituebantur, inſpiciebant jecinora, et ſi erant livida et
vitioſa prima, alia immolabant, dubitantes utrum morbo, an pabuli vitio
laeſa eſſent.
Cum pluribus experti erant, et probaverant integram et
ſolidam naturam jecinorum ex aqua et pabulo, ibi conſtituebant munitio-
nes.
Si autem vitioſa inveniebant indicio, transſerebant. Idem in hu-
manis corporibus peſtilentem futuram nascentem in iis locis aquae cibi-
que copiam:
et ita transmigrabant, et mutabant regiones, quaerentes
omnibus rebus ſalubritatem.
Hoc autem ſieri, uti pabulo ciboque ſalu-
bres proprietates terrae videantur, licet animadvertere et cognoscere ex
agris Cretenſium, qui ſunt circa Pothereum ſlumen, quod eſt Cretae inter
duas civitates Gnoſon et Gortynam.
Dextra enim et ſiniſtra ejus ſluminis,
pascuntur pecora:
ſed ex iis, quae pascuntur proxime Gnoſon, ſplenem
habent:
quae autem ex altera parte, proxime Gortynam, non

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index