Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 203 > >|
1
Archime­
des.
Kircherus.
Ramellus.
Caſtellus.
Lipſtorpi'.
Schvven­
terus.
Harſtorffe­
rus.
Gaſpar Ens
Wecker'.
Cardanus.
Torricell9.
Galilæus.
Ghetaldus.
Stevinus.
Agricola.
Valturius.
Beſſon.
Valla.
Hero Alexandrinus Auctor antiquus, græcè edidit libel-

lum de Spiritalibus, in quo quæ ab antiquis (quos Ægyptios
interpretatur Kircherus, vt ſuprà dicebam) tradita in illo ge­
nere fuêre, in ordinem redegit; & quæ ipſemet invenit, expo­
ſuit: quæ quidem omnia pulcherrima ſunt, & ingenio plena.

Idem Auctor ait ſe quatuor libros conſcripſiſſe de aquaticis horo­
ſcopijs; quos tamen temporum iniquitas nobis invidit.
De-

ſcribit autem Hero nudam praxim, nec vllibi præcepta & regu­
las tradit, niſi quòd in principio de vacuo agat; ideoque &
ipſe ſubinde errat, (ſi tamen ipſius, & non Interpretis ſunt er­
rores) & alios in errorem inducit; nec omnia quæ promittit,
effectum ſortiuntur.
Eſt nihilominùs ipſe de Republica litteraria
egregiè meritus, & vnicus qui ex antiquis de rebus hydraulicis

& pnevmaticis ſua ad nos monumenta transmiſit. Reperies
in hoc Opere noſtro nonnullas ex ipſo deſumptas Machinas; quas
ideo adducimus, quòd aliquæ indigent correctione, vtpote falſæ:
aliquæ explicatione, vtpote obſcuriùs traditæ; aliquæ excuſa­
tione ac defenſione, vtpote ſiniſtrâ ab alijs cenſurâ notatæ; aliæ
commendatione, vtpote noſtrarum ectypa; aliæ denique ad­
miratione, vtpote ingenio pleniſſimæ.
Heronem Latinum fe­
cit Federicus Commandinus Vrbinas; Italicum Joannes Ba-

ptiſta Aleottus, qui & in fine addidit quinque Problemata no­
va, ſanè jucundiſſima, pariterque ingenioſa.
Hero.
Hero Ale­
xandrinus
nudam pra­
xin hydrau­
lico-pnev­
maticarum
Machina­
rum tradit.
Eius Ma­
chinæ non­
nullæ
qua­
re in hoc
Opere ad­
ducantur.
Aleottus.
Ioannes Baptiſta Porta Neapolitanus tres latinè ſcripſit

egregios libellos de Spiritalibus, qui tamen peſſimum nacti ſunt
Interpretem Joannem Eſcrivanum Hiſpanum, qui eos Italicè
atque Hiſpanicè vertit; ſed cùm Italicam linguam non calleret,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index