Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605

List of thumbnails

< >
41
41 (41)
42
42 (42)
43
43 (43)
44
44 (44)
45
45 (45)
46
46 (46)
47
47 (47)
48
48 (48)
49
49 (49)
50
50 (50)
< >
page |< < (42) of 197 > >|
42421 L*IBER* S*TATICÆ*
C*ONCLVSIO*. Si igitur axis columnæ puncta habeat firmum & mo-
bile, &
c.
NOTATO
Si linearum alteralatus columnæ non ſecet, eò uſque continuandum eſſe
latus donec ſecetur, ut in proximè antecedentium figurarum noviſſimâ vi-
dere eſt.
13 THEOREMA. 21 PROPOSITIO.
Si axis columnæ puncta habeat firmum, & mobile, ex
quo dependentia pondera, unum rectè, alterum obliquè
demittens in dato ſitu columnam conſervant:
erit quem-
admodum linea rectè demittens ad lineam obliquè de-
mitten tem:
ita pondus rectum ad pondus obliquum.
D*ATVM*. AB eſto columna, cujus axis ſit CD, in eoq́ue E punctum fir-
mum, F mobile, cui G pondus rectè demittens appenſum columnam in da-
to ſitu ſervat:
indidem quoque dependĕs pondus H obliquè demittens (coër-
cito velamoto G) in ſitu ſuo eandem ſervat:
linea rectè demittens ſecat la-
tus illius in I, obliquè autem demittens in K.
Q*VAESITVM*. Demonſtrandum nobis eſt, quemadmodum I F rectè de-
mittens, ad FK obliquè demittentem:
ita eſſe pondus G rectè demittens, ad
pondus H demittens obliquè.
P*RAEPARATIO*. Punctum L ſignator, ut EL æquetur EF, hinc pun-
cto L accommodetur pondus M rectè attollens, columnamq́ue in ſitu ſer-
vans, cujus recta attollens L N:
itidem pondus O obliquè attollens, colu-
mnamq́ue in ſitu ſervans, cujus linea obliquè attollens LP parallela ſit ad F K.
DEMONSTRATIO.
Quemadmodum N L ad L P: ita M
73[Figure 73] ad O per 20 propoſitionem, atqui po-
tentia G in columnam æquatur poten-
tiæ M, &
potentia H potentiæ O per
13 propoſitionĕ, &
recta I F rectæ L N,
atque F K æqualis eſt LP.
Quemad-
modum igitur IF rectè demittens ad
F K obliquè demittentem :
ita pondus
G rectè demittens, ad H demittens
obliquè.
eadem demonſtratio erit alio-
rum omnium, ut videre eſt in ſubje-
ctis exemplis.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index