Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 316 > >|
1ratio doceat: ideo probandum illi fuerat, nihil eſſe inane, &
omne, quod mouetur, per ſpacium inane moueri.
Confirma­
tionis ea propoſitio, quæ est.
Omnia eſſe vnum, demoſtratione
indiget: & inefficax, immo fallax ea demonſtratio est, atque
captioſa: quam Parmenides efficacissimam putat, dum pro­
bare nititur, Omnia eſſe vnum: quia, quæ ſunt præter ens, sunt
non ens: quod cum illa tranſcendenti entis vnitate, & multo­
rum generum, ſpecierum, atque indiuiduorum multitudo,
quam optimè conſentit: vt aduerſus Parmenidem libro primo
de Phyſico auditu Ariſtoteles efficacissimè demonstrat.
Hæc
ad materiam: Ad formam, ea omnia, quæ Parmenides per
ſe nota axiomata putat, inficianda ſunt, vt falſa: aut ſaltem
vt non probata, quæ probatione maximè indigent.
Quapro­
pter nonnullæ Parmenidis propoſitiones vt obſcuræ, vt proba
tione indigentes, vt nulla ratione probatæ ſunt derelinquendæ:
& nonnullæ tamquam falſæ inficiandæ: immo ſi ſpacium ina
ne daretur, quod dari Parmenides ponit, & non dari Ariſto
teles probat libro quarto de Phyſico auditu, multa in eo immo
ta manerent: vt infra demonſtrabimus.
In vnoquoque ergo
non tantum elemento, ſed etiam corpore naturali eſt motus na
turalis, cuius principium an possit inueniri periculum facere
volumus: quoniam vt forma, & materia, quam antiqui, & ſi
non omni, aliqua ſaltem ex parte deſcripſerunt, ad perficien­
dum motum naturalem non ſufficiunt, opus eſt principio ter­
tio mouente; id quod Socrates, aut quale, aut quod ſit, non ſa­
tis explicuit: dum in Phædone aliis veteribus confutatis, quod
de cauſa efficiente nihil dixiſſent, res omnes Ideam parti­
cipantes, propter ſuam ſpeciem, ac Ideam moueri confir­
mauit.
Verum cum eadem ſit cauſa, quamobrem quæuis
res ſit, & moueatur, neceſſe eſt, vt omne, quod mouetur, ab

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index