Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Page concordance

< >
Scan Original
71 53
72 54
73 55
74 56
75 57
76 58
77 59
78 60
79 61
80 62
81 63
82 64
83 65
84 66
85 67
86 68
87 69
88 70
89 71
90 72
91 73
92 74
93 75
94 76
95 77
96 78
97 79
98 80
99 81
100 82
< >
page |< < (24) of 393 > >|
4224
Pro refractione vero: Incidat radius AB medio EF in B; & iſthic
refringatur in B _a_ dico permutatim radium _a_ B regredientem in BA
refringi.
Nam per occurſum B ducatur QBP media dirimenti EF
11Fig. 20. perpendicularis;
& in hac utcunque ſumpto puncto P ducatur PG
ad AB protractam perpendicularis, ut &
PH ad B _a_; & produca-
tur _a_ BS.
Eſt ergo PG ſinus rectus anguli incidentiæ ABQ ad
radium BP;
& PH ſinus anguli refracti QBS ad eundem radium
BP.
Cùm ìtaque ratio PG ad PH refractionem metiatur è ſuperiori
medio factam in inferius;
etiam viciſſim rectarum PH, PG propor-
tio refractionem determinabit ab inferiori medio factam in ſuperius.
Unde ſi radius _a_ B jam ponatur incidens; cùm ſint PH, PG recti ſi-
nus anguli incidentiæ PBH, &
anguli PBG, liquidum eſt ipſam HB
in BA refringi.
IV. Angulo incidentiæ majori major competit angulus inflexus.
(Angulum inflexum vocito, qui à perpendiculari continetur & in-
flexo;
is proinde reſpectivè dicitur angulus reflexus, vel refractus.
Angulus autem inflectionis (hoc eſt reflectionis reſpectivè, vel refracti-
onis) appellatur is, qui comprehenditur ab incidente &
inflexo; inci-
dentiæ verò, nè quis ſecùs accipiat, apud nos angulus eſt, quem con-
tinent incidens &
perpendicularis.) Quod propoſitum ſpectat effatum,
id è poſitis principiis manifeſtè conſectatur.
Etenim in reflectione
ipſi anguli reflexi angulis incidentiæ proportionales ſunt;
in refracti-
one ſaltem recti ſinus angulorum refractorum ſinubus angulorum in-
cidentiæ proportionantur.
Unde liquido conſtat propoſitum: quorſum
verba, quorſum Schemata multiplicem?
V. Cùm incidentes ad ſuperficiem mediam ſeſe decuſſant, iidem
ſeſe inflectionem paſſi decuſſabunt, eodem ordine ſervato, quem directè
progedientes habuiſſent (utique ſic ut perpendiculari poſt inflectionem
propior incedat qui propior antea fuit.)
Hæc propoſitio reverà non differt à præcedente; quò demirer
22_Herig. Diop. 8_. eam à non nemine principia noſtra uſurpante aliunde compro-
bari.
VI. Angulo incidentiæ majori major convenit angul@s inflectionis.
Quoad refiectionem, res extra dubium evidens eſt; angulus enim refle-
ctionis incidentiæ majori conveniens eum planè continet, qui minori
incidentiæ reſpondet.
Pro refractione vero: ſit recta QBP refrin-
genti perpendicularis;
incidant autem radii ABG, DBH (ſcilicet

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index