Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 248 > >|
1diſtantiam tendit motu recto, qui eſt ad inſtar accelerati; non ſiſtit autem
in
dicta diſtantia, vbi obtinet illam; ſed propter determinationem ac­
quiſitam
, licèt obluctetur eadem inclinatio, pervenit vſque ad Peri­
gæum
, ſimili motu recto, ſed propter reluctantiam, ad inſtar retarda­
ti
.
Secundò, finis Naturæ eſt, vt Sol lumen ſuum æqualiter, quantum
fieri
poteſt, diſtribuat; vnde petitur ratio ſecundæ inclinationis, quâ Sol
à
Tropico ad Æquatorem tendit, eo modo, quo dixi; nempe definito
ſemel
Axe mundi, circa quem ſphærarum cœleſtium revolutiones fiant,
cuius
extremitates ſunt Poli, vi huius inclinationis Sol à D, v.g. tendit
versùs
F per arcum DF, qui cadit perpendiculariter in AD; cùm enim
à
D duci poſſint infinitæ lineæ, versùs Æquatorem, & vna tantùm per­
pendicularis
, quæ eſt tangens, vel arcus, cùm radius AD continuò ten­
dat
versùs F ; ſi vna eſt, determinata eſt; Nec dicas, rectam DG cade­
re
perpendiculariter in planum Æquatoris; nam non cadit perpendicula­
riter
in AD; cùm tamen arcus DF vtrumque præſtet; cadit enim perpen­
diculariter
in vtramque, ſcilicet in AD, AF. Accedit, quòd Sol, quan­
tum
eſt ex ſe, ſuppoſita diſtantia connaturali à centro mundi, ad eam re­
tinendam
inclinat; ſed ſi in arcu DF feratur, eadem ſemper manebit di­
ſtantiæ
ab A. Tertiò, finis Naturæ eſt, vt omnes revolutiones diurnæ So­
lis
ſint æquales, & conſequenter æquè diuturnæ, cùm ſint commu­
nis
menſura omnium motuum, & temporis externi munere defungantur.
Porrè vt dictos fines Sol obtineat, gemina illa inclinatio ita ſeſe attempe­
rat
, vt & ab Apogæo ad Perigæum Sol eat, & diurnæ revolutiones æqua­
les
ferè ſint, ſi tantùm habeatur ratio primæ inclinationis, ſpiræ fient in
eodem
plano, & omnes inæquales erunt, ſiverò ſecundæ tantùm, ſpiræ
fient
in ſuperficie ſphærica, eruntque omnes inæquales, vt patet ad ocu­
lum
, cui figura ſubjacet.
Itaque ſecunda inclinatio caſtigat inæqualita­
tem
à prima inductam, deflexo Sole versùs Æquatorem; & prima par pari
referens
, corrigit inæqualitatem, quam alioqui prima induceret depreſſo
Sole
versùs centrum A; & cùm tantùm ferè temporis à Q ad H, ponendum
eſſet
, quantum à D ad Q ſunt enim ſegmenta DQ, QH, fere æqualia; haud
dubiè
tot ſpiræ ſegmento QH, ineſſe deberent, quot ſegmento DQ inſunt,
vt
æquè diſtractæ vtrimque eſſent; quia tamen tunc ſpiræ ſegmenti QH
minores
eſſent, ac proinde inæquales ſpiris alterius ſegmenti, haud dubiè
tota
ſpirarum QH congeries breviori tempore decurreretur, quàm teta ſpi­
rarum
DQ, eodem ſcilicet & æquabili motu; ſed ſupponuntur totidem
vtrimque
dies; igitur dies intra ſegmentum QH, breviores eſſent; igitur to­
tum
tempus, quod complectitur dies intra ſegmentum QH, decurſos, bre­
vius
eſſet tempore, quod complectitur dies decurſos intra ſegmentum DQ
Sed
æqualia tempora ſupponuntur: itaque vt huic incommodo occurra­
tur
, diſtrahuntur ſpiræ ſegmenti QH, ita vt pauciores reſtent, ſed ferè æqua­
les
, atque ita in motu per QH Compenſatur ille motus, qui alioqui per ſpi­
ras
obtineri non poteſt, cùm breviores ſint, quàm par ſit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index