Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 158 > >|
1runt nihil eſſe aliud, quàm ſpecies quaſdam motus lo­
calis
.
Deinde nullus videtur motus, qui ſecluſo primæ­
uo
illo, non poſſit cenſeri violentus: quatenus nullus eſt,
qui
niſi cum impulſione vnius rei in aliam fiat, ex quo
effectum
eſt, vt Ariſtoteles, etiam rerum cadentium
quæſierit
motorem externum, principium nempe
generans
; & in motibus animalium diſtinguendas
cenſuerit
parteis, quarum aliæ mouerentur ab aliis,
ad
vſque vnam, que moueret, per ſe immota.
Ne­
que
videri ab ſurdum debet, eſſe continuam aliquam
in
rebus naturæ violentiam; quoniam ipſa quoque
violentia
ex cenſeri naturalis poteſt, quod Au­
thor
naturæ illam inſtituerit, quæ gignundis rebus
naturalibus
inſeruiret; cum conſtet nihil alterari,
nihil
interire, nihil exoriri, abſque motu reciproco,
ſiue
actione, & reactione, qua vnaquæque res vim
patiatur
; adeo proinde vt violentia naturas ſingu­
lareis
ſolùm, non vniuerſalem attineat.
Prætereà
cum
motus naturalis, & violenti voces non videan­
tur
nobis eſſe confundendæ, ea mihi ſemper vtriuſ­
que
notio viſa eſt commodiſſima, vt naturalis ap­
pelletur
, qui aut ſponte, aut ſine vlla repugnantia
fit
: violentus, qui præter naturam, aut cum aliqua
repugnantia
.
Ita inceſſus animalis naturalis eſt, quia
ſponte
ſit: ſaltatio violenta, quia cum aliqua repu­
gnantia
.
Ita trajectio globi per aërem violenta, quia
præter
naturam; volutio ſupra planum naturalis,
quia
nihil repugnat.
Rurſùs, quia ſæpenumerò cau­
ſa
ſeu ſpontanea, ſeu repugnans non apparet, &
quæri
poteſt quoddam criterium, quo diſcerni va-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index