velocitatem eam proportionem secundum quam distat aër ab aqua: quare, si in duplo subtilior aër quam aqua, in duplo tempore transibit a lineam b quam lineam d; et erit tempus c duplum temporis </s>
<s id="id.1.1.8.08.03">Haec sunt verba Aristotelis, quae falsam certe sententiam includunt: quod quidem ut luce clarius appareat, hanc formabo </s>
<s id="id.1.1.8.09.01">Si velocitas ad velocitatem eam habet proportionem quam medii subtilitas ad subtilitatem, esto mobile quidem o, et medium a, cuius subtilitas sit 4, et sit, verbigratia, aqua; medii vero b subtilitas sit 16, maior
<lb ed="Favaro" n="20"/>
nempe subtilitate a, et sit b, exempli gratia, aër; et mobile o tale sit ut in aqua non descendat; eiusdem vero mobilis in b medio celeritas sit 8. </s>
<s id="id.1.1.8.09.02">Quia ergo mobilis o in medio b celeritas est 8, in medio vero a est nulla, poterit certe inveniri aliquod medium in quo mobilis o celeritas sit </s>
<s id="id.1.1.8.09.03">Sit autem tale medium </s>
<s id="id.1.1.8.09.04">Quia igitur o citius movetur in medio b quam in medio c, necesse est ut subtilitas ipsius c sit minor subtilitate ipsius b, sitque, </s>