Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575
page |< < of 316 > >|
1ratio doceat: ideo probandum illi fuerat, nihil eſſe inane, &
omne
, quod mouetur, per ſpacium inane moueri.
Confirma­
tionis
ea propoſitio, quæ est.
Omnia eſſe vnum, demoſtratione
indiget
: & inefficax, immo fallax ea demonſtratio est, atque
captioſa
: quam Parmenides efficacissimam putat, dum pro­
bare
nititur, Omnia eſſe vnum: quia, quæ ſunt præter ens, sunt
non
ens: quod cum illa tranſcendenti entis vnitate, & multo­
rum
generum, ſpecierum, atque indiuiduorum multitudo,
quam
optimè conſentit: vt aduerſus Parmenidem libro primo
de
Phyſico auditu Ariſtoteles efficacissimè demonstrat.
Hæc
ad
materiam: Ad formam, ea omnia, quæ Parmenides per
ſe
nota axiomata putat, inficianda ſunt, vt falſa: aut ſaltem
vt
non probata, quæ probatione maximè indigent.
Quapro­
pter
nonnullæ Parmenidis propoſitiones vt obſcuræ, vt proba
tione
indigentes, vt nulla ratione probatæ ſunt derelinquendæ:
& nonnullæ tamquam falſæ inficiandæ: immo ſi ſpacium ina
ne
daretur, quod dari Parmenides ponit, & non dari Ariſto
teles
probat libro quarto de Phyſico auditu, multa in eo immo
ta
manerent: vt infra demonſtrabimus.
In vnoquoque ergo
non
tantum elemento, ſed etiam corpore naturali eſt motus na
turalis
, cuius principium an possit inueniri periculum facere
volumus
: quoniam vt forma, & materia, quam antiqui, & ſi
non
omni, aliqua ſaltem ex parte deſcripſerunt, ad perficien­
dum
motum naturalem non ſufficiunt, opus eſt principio ter­
tio
mouente; id quod Socrates, aut quale, aut quod ſit, non ſa­
tis
explicuit: dum in Phædone aliis veteribus confutatis, quod
de
cauſa efficiente nihil dixiſſent, res omnes Ideam parti­
cipantes
, propter ſuam ſpeciem, ac Ideam moueri confir­
mauit
.
Verum cum eadem ſit cauſa, quamobrem quæuis
res
ſit, & moueatur, neceſſe eſt, vt omne, quod mouetur, ab

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index