Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646
page |< < of 360 > >|
1ſenſiſſem cum Galileo, Motum naturalem rerum deci­
dentium ea ratione accelerari, vt ſuperata ſpatia temporibus
æqualibus, numerorum imparium progreßionem imitarentur.
Commemini etiam, cùm fuiſſem conatus facere ſatis
in cæteris, expetiiſſe me, vt quia neque Paralogiſmum,
quem in Galileo cauſabaris, animaduertiſſem, neque
experientia, aut ratio monſtraſſet quidpiam oppoſi­
tum; dignareris ipſe tum mihi fallaciam Galilei rete­
gere, tum inuentam illam à te progreſſionem me edo­
cere.
Voluiſti id porrò nunc demum cumulatiſſimè præ­
ſtare, ac me vel ex eo deuinxiſti, quòd euulgare Medi­
tationes de motu præclaras aggreſſus, hanc eſſe pri­
mam volueris, quam non creditori profectò, qualem
me habes, perſolueres; ſed debitori, qualem me potiùs
ingenuè fateor, oppignerares.
Heinc eſt, cur licet ni­
hil in me ſit, quod quaſi par pari rependam; adnitar
tamen, quantum licet, teſtari gratitudinem, eandem
tecum rem meditatus, ac eas dubitandi rationes, quæ
mihi ſeſe inter legendum vltrò obtulere, reponens.
Quippe lógè abſum abeo, quem tu me eſſe pro tua illa
rara comitate voluiſti, dum decreuiſti Iudicem tuæ hu­
ius Demonſtrationis.
Is nimirùm ſum, qui aliud
nihil valeam, quàm difficultates quaſdam excitare, ac
tibimet proponere, qui in hiſce rebus & diutiſſimè, &
curioſiſſimè verſatus, ipſas explanare facillimè poſſis.
Interim autem non ſubuereor, ne tametſi videarabs te
diſſentire, neque illicò manus dare, tu idcircò mihi ſu­
cenſeas: cùm ea ſis humanitate, eo in veritatem affe­
ctu, vt non poſſis in me candorem, quem ego in te
probem, improbare.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index