Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537
page |< < of 166 > >|
1Polybius in primo: Κατὰ δέ τινα τόπον ἔχοντα βράχεα συν
εστη χῶμα μετὰ πολλῆς ταλαιπωρίας, ἐφ´ ᾧ τετρήρης ἐκτρέχουσα νυ­
κτὸς ἐκάθισε, και τοῖς πολεμίοις ὑποχείπιος ἐγένετο, διαφέρουσα τῇ
κατασκευῇ τῆς ναυπηγίας.
id eſt: Quodam autem loco,
in quo erant breuia, reſedit agger: id〈qué〉 multo mi­
litum labore.
in quem quadriremis nocte excur­
rens impegit, quam ſtatim aduerſarij nacti ſunt ex
cellentem, & probe ædificatam.
Vide, ſi otium eſt,
Sipontinum: & quantum in uertendo Polybio ſibi
permiſerit, facile agnoſces. Διόδιωρος βιβλιοθήκης un­
deuiceſimo, τούτων ἦσαν τετρήρεις μὲν ἐννενήκοντα, πεντήρεις
δὲ δέκα, ἐννήρεις δὲ τρεὶς, δεκήρεις δὲ λέκα, ἄφρακτοι δὲ λ́.
id eſte
Harum erant quadriremes quidem nonaginta, quin­
queremes decem, nouem ordinum tres, decem or­
dinum decem, apertæ autem triginta.
Tullius ſepti
ma in Verrem: Princeps Cleomenes in quadriremi
Centuripina malum erigi, uela fieri, præcidi ancho­
ras imperauit: & ſimul ut ſe cæteri ſequerentur, ſi­
gnum dari iuſſit: hęc Centuripina nauis erat incre
dibili celeritate uelis.
nam ſcire iſto prætore nemo
poterat, quid quęque nauis remis facere poſſet.
Et
paulo poſt: Erat enim ſola illa nauis conſtrata, &
ita magna, ut propugnaculo cæteris poſſet eſſe:
quæ, ſi in prædonum pugna uerſaretur, urbis inſtar
habere inter illos piraticos myoparones uideret.
Quod autem Tullius Conſtratam dixit, aliquam
do hæſitaui, num eadem eſſet quæ & tecta dicitur
à Cęſare.
quas tectas longas inuenere Taſij. Nam
antea ex prora tantum & puppi pugnabatur.
Au-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index