Commandino, Federico, Liber de centro gravitatis solidorum, 1565
page |< < of 101 > >|
1partes d. in pyramide igitur inſcripta erit quædam figura,
ex priſmatibus æqualem altitudinem habentibus conſtans,
ad partes e: & altera circumſcripta ad partes d.
Sed unum­
quodque eorum priſmatum, quæ in figura inſcripta conti­
nentur, æquale eſt priſmati, quod ab eodem fit triangulo in
figura circumſcripta: nam priſma pq priſmati po eſt æ­
quale; priſma st æquale priſmati sr; priſma xy priſmati
xu; priſma ηθ priſmati ηz; priſma μν priſmati μλ; priſ­
ma ρσ priſmati ρπ; & priſma φχ priſmati φτ æquale.
re­
linquitur ergo, ut circumſcripta figura exuperet inſcriptam
priſmate, quod baſim habet abc triangulum, & axem ef.

Illud uero minus eſt ſolida magnitudine propoſita. Eadem
ratione inſcribetur, & circumſcribetur ſolida figura in py­
ramide, quæ quadrilateram, uel plurilateram baſim habeat.
PROBLEMA II. PROPOSITIO XI.
DATO cono, fieri poteſt, ut figura ſolida in­
ſcribatur, & altera circumſcribatur ex cylindris
æqualem habentibus altitudinem, ita ut circum­
ſcripta ſuperet inſcriptam, magnitudine, quæ ſo­
lida magnitudine propoſita ſit minor.
SIT conus, cuius axis bd: & ſecetur plano per axem
ducto, 'ut ſectio ſit triangulum abc: intelligaturque cylin­
drus, qui baſim eandem, & eundem axem habeat.
Hoc igi­
tur cylindro continenter bifariam ſecto, relinquetur cylin
drus minor ſolida magnitudine propoſita.
Sit autem is cy
lindrus, qui baſim habet circulum circa diametrum ac, &
axem de.
Itaque diuidatur bd in partes æquales ipſi de
in punctis fghKlm: & per ea ducantur plana conum ſe­
cantia; quæ baſi æquidiſtent.
erunt ſectiones circuli, cen­
tra in axi habentes, ut in primo libro conicorum,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index