Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
411 5
412 6
413 7
414 8
415 9
416 10
417 11
418 12
419 13
420 14
421 15
422 16
423 17
424 18
425 19
426 20
427 21
428 22
429 23
430 24
431 25
432 26
433 27
434 28
435 29
436 30
437 31
438 32
439 33
440 34
< >
page |< < (15) of 760 > >|
42115LIBER I. tionem feruore caloris abſumpta ſit. Cùm uerò ad auſtrum
accidit, talis humoris copia perfrui.
Verùm quia ſupera cir
culi portio parua eſt, infera longè maior, nõ poſſe aſpectũ
hominis refractũ, ad Solem peruenire, ſiue is austrino tro-
pico propmquus feratur, ſiue in æstiuo ſolstitio exiſtat.
Quocircanec in hiſce quidem locis cometen ipſum gigni.
At cùm ab Sole ad aquilonẽ digreſſus fuerit, comam acci-
pere:
quia circuli portio quæ ſupra horizontem eſt, magna
ſit:
quæ uerò ſubter, exigua: tũc enim aſpectum hominis ad
Solem facilè pertingere.
Hiſce autẽ omnibus euenit quædã
cõmuniter, quædam ſeparatim impoßibilia dicere.
Primò
igitur, qui cometen, è jtellis errãtibus unã eſſe aſtruunt, im-
poßibilia dicunt.
Nam ſtellæ uagæ omnes, ab Sole in ſigni-
fero relinquuntur.
Ac cometæ non pauci extra ſigniferum
uiſi ſunt.
Déinde & plures uno ſæpe ſimul facti ſunt. Ad
bæc ſi ob refractionẽ comam haberent, quẽadmodũ Hip-
pocrates, &
Aeſchylus aiunt, aliquãdo ſydus hoc etiã citra
ullos crines apparere oportuit:
quãdoquidẽ & ad alia loca
ab Sole digreditur:
cæſariem autem nonubiq; geſtat. Nunc
autẽ præter quinq;
illas ſtellas, nulla in cœlo uiſa eſt. Sed hæ
frequẽter ſimul omnes ſupra horizontem eleuatæ uiſuntur.

Nec minus cometæ:
cùm omnes hæ quinq; apparent, quàm
cùm non apparẽt, ſed quædam Solem ſubeunt, plerũq;
facti
conſpiciuntur.
Aduerò neid quidẽ uerùm eſt, cometen ſub
ipſo ſeptẽtrione ſolũ fieri.
Inſuper & Sole circa æstiuũ
ſolstitiũ exiſtente.
Nã & magnus ille cometes, qui haud ita
multò antè factus eſt, quàm Achaia terræmotu quateretur,
&
in eã maris inũdatio introrũperet ab occaſu æquinoctia
li emicuit.
Et in Auſtrinacœli regione multi iã facti ſunt.
Porrò magiſtratum gerente Athenis Eucle Molonis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index