Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1
Decimotertiò, currus initio difficiliùs trahitur; ratio eſt, quia nullus
impetus ineſt initio, qui vbi ſemel productus primo inſtanti;
nec totus
deſtruatur ſecundo;
nec enim totus fruſtrà eſt; habet enim aliquem effe­
ctum, id eſt motum;
augetur per acceſſionem noui impetus ſecundo in­
ſtanti producti; idem dico de tertio, quarto, quinto, &c.
donec tandem
poſt aliquod tempus motu æquabili procedat currus;
quia ſcilicet quan­
tum deſtruitur ſingulis inſtantibus, tantundem ferè producitur, ſed mi­
nùs profectò, quàm initio; igitur faciliùs;
igitur initio difficiliùs; hinc
equi totis neruis enituntur initio, præſertim in plano arduo;
at vbi cur­
rus primum impetum accepit, longè faciliùs deinde propagatur;
hinc ſi
rumpatur funis, quo trahitur currus præcipiti equorum curſu, currus
ipſe deinde per aliquod tempus adhuc rotatur;
igitur prior impetus du­
rat adhuc; nec enim nouus producitur.
Decimoquartò, ſi dum quis trahit toto niſu magnum aliquod pondus,
funis rumpatur, pronus corruit;
ratio eſt, quia totum impetum in ſe produ­
cit, quem in ſe ſimul & pondere integro fune ſeruato produxiſſet;
hinc
dum duo in partes aduerſas cylindrum, vel funem trahunt, ſi dimittat
vnus ſupinus, alter proruit;
quæ omnia ex noſtris principijs luce clariora
redduntur;
non eſt tamen, quod aliquis exiſtimet huius phœnomeni ra­
tionem tantùm à priori impetu conſeruato eſſe;
qui certè minor erat in
trahente, quàm vt hunc effectum præſtare poſſit, cùm toti ponderi di­
ſtribuatur; igitur potiſſima ratio duci debet ab impetu nouo producto,
quî cùm in auulſum pondus tranſire non poſſit, totus in ipſo trahente
quaſi ſubſiſtit.
Decimoquintò, vt quis fortius trahat firmo pede, & crure intento, ſo­
lum ipſum aduerſo niſu premit;
ratio in promptu eſt, quia dum manu
trahit corporis truncum lumborum vi, & oſſium contractorum explica­
tione ſurſum attollit;
igitur nouus impetus ponderi tracto accedit; hinc
pede, vel genu in partem aduerſam contranititur, qui trahit;
nam que­
madmodum gemino brachio fortiùs trahimus, quàm vno; ita prorſus,
cum brachiorum vis iuuatur à lumbis, cruribus, &c.
haud dubiè vali­
dior eſt.
Decimoſextò, cum faciliùs amoueri poteſt, quod pellimus pede, vel
genu, quàm quod trahimus manu, vel vnco, illud ipſum mouetur;
hinc
vnco, ſi quis annulum apprehenſum trahat quantumuis immobilem, &
pede firmo nauim pellat in aduerſam partem;
haud dubiè, quia faciliùs
moueri poteſt nauis quàm annulus, verſus annulum ibit;
ſed ne diuer­
ſas impreſſionum rationes, quæ in motu nauis vulgò apparent diſtraha­
mus; hoc loco breuiter omnes congerendas eſſe putaui.
Primò ad lit­
tus tendit cum trahitur vnco annullus immobilis, vt iam dictum eſt.
Se­
cundò, ſi pellitur, vel fundum aquæ, vel aliud corpus immobile longio­
ri ligno, & pede pellatur ipſa nauis in aduerſam partem, in cam ibit
propter eandem rationem; Tertiò ſi pellatur aqua remis fixo etiam pe­
de vel crure contranitente in aduerſam partem, idem ſequetur effectus.

Quartò, hinc quò remus latior eſt, & longior erit, maior erit effectus,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index