Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (666) of 568 > >|
425666CHISTIANI HUGENII ceſſariò tribuenda ſunt animantibus Planetarum univerſis fe-
re.
Quæ vero ratione & mente prædita ſunt, cum alias
quoque ex viſu utilitates capere poſſint, tantò magis con-
ſentaneum eſt ut tam præclaro munere donata ſint.
Nos
enim colorum pulchritudinem, formarum elegantiam, ac
concinnitatem viſu percipimus;
legimus, ſcribimus, cælum
&
aſtra contemplamur, eorumque curſus, magnitudineſque
metimur;
quæ quatenus ad Planetarum incolas quoque per-
tineant, paulo poſt videbimus.
Nunc illud prius quæra-
mus an cæteros quoque ſenſus noſtros iis contigiſſe veriſi-
11Non audi-
tum,
mile ſit.
Ac de auditu quidem multa ſuadent, ut cunctis,
quæ illic ſunt, animalibus eum ineſſe credamus.
Prodeſt
enim plurimum ad vitam à periculis tutandam;
cum ſonitu
ac fragore ſæpe imminens infortunium cognoſcatur;
præſer-
tim noctu atque in tenebris, cum oculorum auxilium ere-
ptum eſt.
Videmus præterea ut animalia pleraque vocis ſo-
no ſui ſimilia advocent, multaque inter ſe ſignificent, nobis
quidem parum intellecta, ſed plura fortaſſe quam putamus.
A pud ea vero quæ ratione utuntur, ſi cogitemus quam mi-
rabilis ſit vocis &
auditus oportunitas, vix credibile videbi-
tur tam utilem ſenſum, tantumque loquendi artificium, hu-
jus Terræ noſtræ, ac noſtri tantum cauſa fuiſſe inventum.

Quomodo enim illis non multum deſit ad vitæ commoda,
&
felicitatem noſtræ ſimilem, qui tanto beneficio carent:
aut quanam alia re penſari hoc poſſit?
Quod ſi porro conſi-
deremus, quam pulchre, quamque induſtrie natura hoc ef-
fecerit, ut idem ille aër, cujus reſpiratione vivimus, cujus
flatu navigamus, qui, ut volare queant, avibus præſtat;
ut,
inquam, idem ille ad exprimendum proferendumque ſonum
comparatus ſit;
ſonus verò ad formandum, auribuſque in-
gerendum ſermonem;
vix credemus inſignem hunc aëris
uſum, in terris iſtis longinquis eam neglexiſſe?
Eſſe enim
22Nec per quem
ſonus perfe-
ratur aërem,
illic aërem qui terris incumbat, vix dubitari poteſt, cum nu-
bes in Jove apparere dixerimus.
Sicut enim hæ ex aquæ
guttulis minimis conſtant, ita ex particulis aquæ ſeorſim vo-
litantibus magna ex parte formatur aër ille qui propius

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index