Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 599 > >|
1 193[Figure 193]
Atque hoc ſane modo plumbum miſceatur cum ære, in quo mediocris ar­
genti portio fuerit.
Si uerò magna in eo inerit, utpote libræ duæ, uel duæ &
bes in centumpondio, quod pendat libras centum triginta tres et trientem,
aut centum quadraginta ſex & beſſem, tunc præſes officinæ ad talis æris cen
tumpondium addat plumbi tria centumpondia: in quorum ſingulis ſit ar­
genti triens, uel triens et ſemuncia: quo modo tres fiant panes: in quibus æ­
ris tria, plumbi nouem centumpondia inerunt.
Plumbum, cùm fuerit ab æ­
re ſecretum, centumpondia ſeptem pendat: in quorum ſingulis, ſi æris cen­
tumpondium duas argenti libras, plumbi trientem in ſe continebat, argen­
ti libra & ſextans, ac plus quàm ſemuncia inerunt: in panibus uerò fathiſcen
tibus & ſpinis remanebit triens.
Sin autem æris centumpondium duas argen
ti libras & beſſem, plumbi trientem & ſemunciam in ſe continebat, in ſingu
lis panibus argenti ſeſquilibra & ſemuncia, atque plus quam ſicilicus inerunt:
in panibus uerò fathiſcentibus triens & ſemuncia remanebunt.
At ſi exi­
gua argenti portio in ære fuerit, ea ab ipſo ſecerni utiliter non poteſt, priuſ­
quam in alia fornace ita ſit recoctum, ut in eius parte inferiore plus argenti,
minus in ſuperiore remaneat.
Ea fornax crudis lateribus concamerata ſimi­
lis eſt furno æque ac altera, in qua plumbum ab argento ſeparatur, à nobis
proximo libro deſcripta.
Eius catinus codem modo, quo illius ex cinere con
ficitur
à fronte fornacis eſt os, ex quo æs recoctum in duos catinos, qui tribus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index