Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (667) of 568 > >|
426667COSMOTHEOROS, LIB. I. ram circundat. Quem Planetarum globis adeſſe etiam hoc
ſuadet, quod reſpirandi ratio, qua vita ſuſtentatur omnium
quæ hic habemus animantium, videtur omnino ex univerſa-
lioribus illis naturæ inſtitutis eſſe, velut nutriri ex fructibus
terræ.
De ſenſibus autem reliquis animalium ut dicere pergam,
11Net tactum, eum ſanè qui ex tactu oritur, neceſſitate ſumma datum eſſe
apparet omnibus iis quæ molli flexilique pelle teguntur, quò
à lædentibus caveant refugiantque;
cum abſque eo vulnera,
plagas, contuſioneſque crebras acceptura fuerint.
In quo
tam provida natura fuit, ut, ne minimam quidem peilis par-
ticulam, doloris ſenſu vacare voluerit.
Itaque hanc faculta-
tem, tam neceſſariam ad conſervandam animalium incolumi-
tatem, omnino credibile eſt etiam planetas inhabitantibus
inditam eſſe.
Odoratum vero ac guſtum quis non videt noceſſaria eſſe
22Nec odora-
tum, nec
guſtum.
paſcentibus, quo conducibilia a noxiis, nihilve profuturis
dignoſcant.
Itaque ſi herbis, ſeminibus, aut fortaſſe carni-
bus quoque in regionibus iſtis animalia alantur;
etiam his
ſenſibus, tam ad cavendum, appetendumque neceſlariis, cre-
dibile eſt ea non deſtitui.
Scio à nonnullis fuiſſe quæſitum, an non alii præter eos
quinque quos diximus, naturâ dari potuerint.
Quod qui-
dem ſi concedatur, forſan dubitandum ſit animalium plane-
tariorum ſenſus longè alios eſſe ac noſtratium.
Nec ſanè ob-
ſtare quidquam videtur quo minus alii extare poſſint perci-
piendi modi:
attamen cum perpendimus ad quos vitæ uſus
33Nec horum
ſenſus longe
alios eſſe ac
noſtratium.
unuſquiſque eorum, quos habemus, comparati ſint;
non
videtur ſaltem alius quiſquam neceſſarius adjungi potuiſſe.
Nempe effecit providentia ut & propinqua, & longius re-
mota, qualia eſſent oculis ſentiremus.
Rurſus ut non viſa,
ſive a tergo, ſive in tenebris, auditus exciperet.
Item ut
quæ nec oculi nec aures adeſſe nunciarent, alius tamen ſen-
ſus qui in naribus eſt præſentiret, idque in canibus mirabili
ut ſcimus ſubtilitate.
Poſtremo effecit ut quæ quatuor iſtos
ſenſus effugerent, quò minus in corpus impacta nocere

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index