Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1
Decimotertiò, exploſione intenſi digiti talitrum imprimitur, cuius
ſunt tres modi; primus eſt, cum vngue medij, vel alterius digiti pulſo
tantiſper molliore ſummi pollicis apice, intenſus deinde digitus eo­
dem vngue talitrum impingit.
Secundum eſt, cum retento ſummo di­
gito ab aliquo molliori corpore ſtatim dimittitur.
Tertium eſt, cum
mollior medij digiti, & pollicis apex poſt aliquam preſſionem, non
ſine aliquo ſtrepitu exploditur;
ratio primi eſt, quia dum vnguis mol­
liorem ſubſtantiam premit, auget impetum potentia motrix in illa
mora, neruuſque maximè intenditur;
igitur maior eſt ictus; eadem
ratio valet pro ſecundo, & tertio modo;
ſtrepitus ille oritur à colli­
ſione, vel compreſſione:
immò ſi nulla fieret compreſſio aut certè
ſi nulla cederet mollior materia, non eſſet maior ictus; adde quod
non tantùm augetur impetus à potentia motrice diutiùs agente, ſed
etiam ratione compreſſionis noua ſit impetus acceſſio, vt patet in
arcu.
Decimoquartò, denique quod ſpectat ad cornu facilè explicari poteſt
quomodo ab irato tauro intendatur, vno ſcilicet durioris capitis motu,
atque adeò totius corporis.
Theorema 12.
Explicari poſſunt omnes ictus, qui infliguntur impacto ſcilicet ſaxo, fuſte,
flagello, & alio quouis organo, cui ſemper potentia motrix coniuncta eſt, nec
ab ea ſeparatur, excepto dumtaxat omni malleorum genere, gladiorum,
&c.
primò manus inſtructa ſaxo grauiorem ictum infligit; tùm quia
multus impetus imprimitur graui ſaxo;
tùm quia durior eſt materia;
igitur nihil cedit:
porrò maior eſt ictus, ſi deorſum intendatur, cùm
accedat impetus grauitatis ipſius ſaxi: adde ferream manicam, quæ prop­
ter eandem rationem petentem colaphum infringit.
Secundò, fuſtis impingi poteſt duobus modis; primò motu recto,
cùm ſcilicet porrecto brachio extremitas fuſtis ſcopum attingit;
ſecundò
motu circulari rotato ſcilicet brachio:
primo modo infligitur ictus pun­
ctim, vt vulgò dicunt: ſecundo quaſi cæſim, vterque ſua phœnomena
habet.
Tertiò, cum punctim impingitur fuſtis, quò hic maior eſt, maiorem
incutit ictum;
præſertim, ſi gemina manu intenditur; quia ſcilicet ma­
jor impetus imprimitur;
huc reuoca ſariſſæ grauiſſimum ictum, quo
ferrea lorica perfodi poteſt;
quia ſcilicet maior impetus imprimitur in­
tentis priùs, & vibratis brachijs;
multùm enim confert, tum illa bra­
chiorum, atque adeò totius ſariſſæ vibratio;
tùm etiam neruorum ten­
ſio, vt videmus in arcu;
ſed hoc iam ſuprà explicuimus; huc etiam
reuoca craſſiorem illum vectem, quo fores ipſi pulſati perrum­
puntur.
Quartò, longitudo ſariſſæ compenſari poteſt craſſitie; ſit enim
ſariſſa 12. pedes alta pendens 12. libras;
ſit alia 6. pedes alta pendens

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index