Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
421 15
422 16
423 17
424 18
425 19
426 20
427 21
428 22
429 23
430 24
431 25
432 26
433 27
434 28
435 29
436 30
437 31
438 32
439 33
440 34
441 35
442 36
443 37
444 38
445 39
446 40
447 41
448 42
449 43
450 44
< >
page |< < (21) of 760 > >|
42721LIBER I. ſunt, propterea quod ſol haudquaquam in eodem maneat
loco.
Oportebat igitur, migrante ſole transferri & ipſum
lac:
nũc uerò boc fieri minimè uidemus. Adbæc ſi, quẽadmo
dum in cœlestiũ rerũ cõtemplationibus demõſtratũ eſt, ita
ſeſe habeat, &
ſolis magnitudo maior ſit quàm terræ, et di-
ſtantia ſtellarũ à terra multiplicatio maior ſit, quàm ſolis
ab eadẽ, quẽadmodũ ſolis à terra, quàm lunæ maior eſt ali-
cubinõ procul à terra turbo ille, qui à ſole initium ſumit,
radios cõmittet, cõtingetq́;
: nec terræ umbra, quam noctem
appellitant, ad aſtra pertinget, ſed ſolem ſydera omnia cir-
cunſpicere, &
eorũ nulli terrã obſistere, neceſſe eſt. Eſt
autem præterea delacte, tertia quædã opinio.
Quidam
enim, lac ipſum périnde at q;
crinitũ ſydus, eſſe refractionẽ
noſtri aſpectus ad ſolem, dicũt.
Sed & boc fieri nequit.
ſi &
uidens, & ſpeculum, & totũ id, quod conſpectui ob-
uiam eſt, quieſcãt, in eadem ſpeculi parte, eadẽ uiſionis por-
tio apparebit.
Sin uerò ſpeculum, & res conſpecta in ea-
dem ad id quod uidet acquieſcit diſtantia, ſed inter ſe nec
æquè celeriter, nec eodem ſemper interuallo moueantur,
fieri proſectò non poterit, ut eadem uiſio in eadem ſpeculi
parte conſpiciatur.
At ſtellæ, quæ in lacteo circulo fe-
runtur, &
ſol quem uerſus refractio fit, & ſimiliter, & ex
æquo à nobis distantes, &
à ſeip ſis autem minimè, manen-
tibus nobis mouentur.
Interdum ſiquidem media nocte in-
terdum diluculo, exoritur Delphin:
Lactis autem partes,
eædem in unaquaq;
manent. Atqui non oporteret, ſi lac
emphaſis atq;
uiſio eſſet, imò ne in eis quidẽ locis bæc fo-
ret affectio.
Præterea noctu in aqua, & id genus fpeculis
lac ſpectantibus apparet.
Sed quî fieri poteſt, ut tum afpe-
ctus in aduerſum, ſolẽ uerſus refrangatur?
Patet igitur

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index