Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (668) of 568 > >|
427668CRISTIANI HUGENII ſint, tactu perciperentur. Ita omnibus modis ſaluti conſer-
vationique animalium conſuluit, nec quidquam amplius addi
aut deſiderari poſſe videtur;
ut proinde planetarum incolis
vix aliud niſi ſuperfluum largitura fuerit.
Cum autem ex ſingulis ſenſibus, præter utilitatem, volu-
ptas aliqua ad homines perveniat;
velut ex guſtatu in cibis;
ex odoratu in floribus & aromatis; ex viſu in contemplanda
pulchritudine formarum, &
colorum; ex auditu harmonico-
rum ſonorum;
ex tactu in rebus venereis, (niſi peculiaris
quidam ſenſus hic dicendus eſt) animalibus verò cæteris ex
quibuſdam horum;
nonne dicemus hæc naturæ munera fere
eodem modo reliquorum Planetarum incolis diſtributa eſſe.

Certe id quidem ratio poſtulare videtur.
Sive enim cogite-
11Ut nec volu-
ptatem ex iis
@rtam.
mus, quanto in univerſum, propter hæc, jucundior feli-
ciorque vita reddatur, non debemus maximum ejus bonum
noſtræ Telluris habitatoribus aſcribere, cæteras tenentibus
denegare, quaſi res noſtræ rebus illorum multò præferendæ
ſint.
Sive ad voluptates, quæ in cibis capiendis, & in con-
junctione utriuſque ſexus contingunt, attendamus;
intellige-
mus hæc eſſe neceſſaria quædam veluti providæ naturæ juſſa,
tacitè cogentis ad conſervandum, propagandumque animan-
tium genus:
vel etiam, in beſtiis quidem, fortaſſe genus
ipſum propagari, ut utraque illa jucunditate fruatur, ut
proinde, utroque nomine, in cæteris Planetis eadem repe-
riri conſentaneum ſit.
Equidem cum hæc omnia quanti ſint,
quantamque utilitatem habeant, conſidero;
quamque admi-
rabile ſit, tale quid, quale eſt voluptas, in rerum natura
exiſtere;
omnino adducor ut credam, non ſoli Telluri no-
ſtræ, quæ de minoribus planetis unus eſt, rem tantam ob-
tigiſſe.
Et hæc quidem de voluptatibus iis quæ ſenſus cor-
poreos afficiunt, rationis facultatem aut nihil, aut leviter
tantùm.
Sunt autem homini, præter iſtas, aliæ quoque;
quæ mente tantum, & rationis ſenſu percipiuntur; aliæ cum
lætitia conjunctæ;
aliæ ſeriæ, neque ideo minoris faciendæ;
velut quæ ex oblectatione ſcientiarum, inventorum, veri-
que cognitione oriuntur;
de quibus omnibus, an ad

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index