Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 491 > >|
112. libras vtraque æquali niſu, & modo ab eadem potentia impacta æ­
qualem ictum infligit;
probatur quia tantumdem impetus imprimitur
vni, quantum alteri;
nam aëris reſiſtentia vix quidquam facit; licèt pau­
lò plùs reſiſtat aër breuiori, cuius baſis latior eſt in ratione dupla, quàm
longiori; hinc craſſiori fuſte licèt breuiore maximus ictus infringitur,
vt patet experientiâ.
Diceret aliquis hæc repugnare omnibus experimentis, quibus ſcili­
cet clariſſimè conſtat minorem eſſe breuiorum ſariſſarum vim.
Reſp. hoc ipſum accidere; quia breuiores ſariſſæ, quas habemus, vel
exiliores ſunt longioribus, vel ſaltem non craſſiores, cùm tamen craſſio­
res eſſe oporteat in eadem ratione, in qua illæ longiores ſunt vt æqualis
ſit ictus.
Quintò, cur verò maior fuſtis maiorem impetum à brachiorum vi
recipiat;
ratio eſt, primò quia maiori vtrumque brachium admouetur:
ſecundò, quia vibratur antequam intendatur;
atqui ex ea vibratione
multus impetus accedit, vt patet ex vibrato ariete:
tertiò, quia maior
fuſtis tardiùs mouetur, vt conſtat;
igitur plùs impetus in eo producit
potentia motrix, quæ ſingulis inſtantibus toto niſu fuſtem impellit;
&
hæc eſt vera ratio à priori:
quartò, adde quod pondus maioris fuſtis
quaſi neruos extendit;
atqui tenſi nerui fortiores ſunt; in qua verò
proportione ſit maior ictus, dicemus numero ſequenti; eſt enim res
ſcitu digniſſima.
Sextò, determinari poteſt proportio ictuum maioris, & minoris
fuſtis, cum vterque punctim impingitur ab eadem potentiâ per eam­
dem lineam æquali niſu;
ſit fuſtis minor H duarum librarum; ſit
maior I 8. librarum;
ſit datum tempus L, quo I ſuam lineam K
motu accelerato ſpatium conficit:
dico H eodem tempore L con­
ficere tantùm ſpatium prioris ſubquadruplum;
igitur duplo tem­
pore conficit ſpatium K:
ſed æqualibus temporibus acquiruntur
æqualia velocitatis momenta motu accelerato;
igitur vbi H confi­
cit ſpatium K, habet ſubduplam velocitatem illius, quam habet I
confecto eodem ſpatio K;
ſed moles H eſt quadrupla molis I; igi­
tur impetus H eſt duplus impetu I;
igitur duplò maior ictus: quod
vt clariùs videatur, in ſchemate hoc ipſum demonſtro, producitur
æqualis impetus eodem tempore in H & in I;
eſt enim eadem poten­
tia, idem niſus, ſed diſtribuitur in H numero partium quadru­
plo numeri partium I;
igitur velocitas, vel intenſio impetus H eſt
ſubquadrupla;
igitur ſi I tempore L percurrit AG; certè H eodem
tempore percurrit AB ſubquadruplam AG;
igitur duplo tempore
AC æqualem AG;
ſed H decurſa AC, habet ſubuplam veloci­
tatem I, decurſa AG;
quia decurſa AF habet æqualem: ſed AF eſt
quadrupla AC; igitur decurſa AC habet ſubduplam, &c.
ſed ra­
tione molis habet H quadruplum impetus; igitur ratione vtriuſque
duplum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index