Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

Table of figures

< >
< >
page |< < of 524 > >|
1
LIBER
TERTIUS.
DE MUNDI
SYSTEMATE
Quoniam Figura orbis Lunaris ignoratur, hujus vice aſſuma­
mus Ellipſin DBCA,in cujus centro TTerra collocetur, & cu­
jus axis major DCQuadraturis, minor ABSyzygiis interja­
ceat.
Cum autem planum Ellipſeos hujus motu angulari circa
Terram revolvatur, & Trajectoria cujus curvaturam conſideramus,
deſcribi debet in plano quod omni motu angulari omnino deſti­
tuitur: conſideranda erit Figura, quam Luna in Ellipſi illa revol­
vendo deſcribit in hoc plano, hoc eſt Figura Cpa,cujus puncta
ſingula pinveniuntur capiendo punctum quodvis Pin Ellipſi,
quod locum Lunæ repreſentet, & ducendo Tpæqualem TP,ea
lege ut angulus PTpæqualis ſit motui apparenti Solis a tem­
pore Quadraturæ Cconfecto; vel (quod eodem fere recidit) ut
angulus CTpſit ad angulum
209[Figure 209]
CTPut tempus revolutio­
nis Synodicæ Lunaris ad tem­
pus revolutionis Periodicæ
ſeu 29d. 12h. 44′, ad 27d. 7h. 43′.
Capiatur igitur angulus CTa
in eadem ratione ad angu­
lum rectum CTA,& ſit
longitudo Taæqualis lon­
gitudini TA; & erit a
Apſis ima & CApſis ſum­
ma Orbis hujus Cpa.Ra­
tiones autem ineundo inve­
nio quod differentia inter
curvaturam Orbis Cpain
vertice a,& curvaturam Cir­
culi centro Tintervallo TA
deſcripti, ſit ad differentiam
inter curvaturam Ellipſeos in
vertice A& curvaturam ejuſdem Circuli, in duplicata ratione an­
guli CTPad angulum CTp; & quod curvatura Ellipſeos in A
ſit ad curvaturam Circuli illius, in duplicata ratione TAad TC;
& curvatura Circuli illius ad curvaturam Circuli centro Tin­
tervallo TCdeſcripti, ut TCad TA; hujus autem curvatura ad
curvaturam Ellipſeos in C,in duplicata ratione TAad TC; &
differentia inter curvaturam Ellipſeos in vertice C& curvaturam
Circuli noviſſimi, ad differentiam inter curvaturam Figuræ Tpa
in vertice C& curvaturam ejuſdem Circuli, in duplicata ratione

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index