Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (669) of 568 > >|
428669COSMOTHEOROS, LIB. I. rum quoque planetarum incolas pertineant, in ſequentibus
dicendi locus erit.
Superſunt alia nunc expendenda quæ in terris illis ſimilia
eſſe rebus noſtris veriſimile ſit.
De Elementis terræ, aëris,
&
aquæ, vidimus jam quàm probabile ſit ea in Planetis cæ-
teris non deeſſe.
Videamus & de igne, qui apud nos qui-
dem non tam Elementum eſſe dicendus eſt, quam motus
quidam concitatiſſimus particularum à certis corporibus ab-
reptarum.
Hoc verò, quidquid eſt, etiam Planetarum in-
colis datum eſſe, multa ſunt quæ veriſimiliter probent.
Pri-
11Ignem quo-
que planetis
communem
eſſe.
mum quòd non tam in Terra hac, quàm in Sole, ignis ſe-
des collocata videatur;
ac ſicut, calore Solis, herbæ & ani-
mantia hic creſcunt ac foventur, ita quoque haud dubie in
cæteris fiat Planetis.
Cum autem intenſior calor ignem ge-
neret, credibile eſt illic quoque, ac præſertim in Soli pro-
pinquioribus, eoſdem aut majoris caloris gradus exiſtere,
eorumque vi ignem.
Deinde videmus quam multis modis
excitetur, velut colligendis Solis radiis, repercuſſu pelvium
aut ſpeculorum;
ferri & ſilicis colliſione; lignorum attritu
mutuo;
herbæ non bene ſiccæ congeſtis acervis; ex fulmi-
ne;
ex montium terræque ſulphureæ incendiis. Quare mi-
rum eſſet, non aliquo ex iſtis omnibus, in Planetarum ter-
ris, eum accendi.
Cogitemus deinde quanta apud nos ſit
ignis utilitas, quantaque neceſſitas.
Hujus enim beneficio
frigoris incommoda depellimus in iis regionibus, ubi calor
Solis minus viget propter radiorum obliquitatem, atque ita
efficimus ne magna Terrarum pars inculta inhabitataque ma-
neat;
quod in omnibus Planetarum globis, ſive æſtatis hye-
miſque viciſſitudines ſentiant, ſive perpetuo fruantur æqui-
noctio, æque neceſſarium eſt remedium;
quoniam & in his,
loca polis viciniora, parum juvari Solis calore certum eſt.
Eodem igne nocti lucem inducimus, diemque velut alterum
creamus, quo non parum temporis vitæ adjicitur.
Itaque
ob hæc omnia prorſus veriſimile eſt tanta re non ſolos Tel-
luris incolas frui, ſed omnibus Planetis communiter eſſe con-
ceſſam.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index