Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1
Obſeruabis autem primò ratione ponderis H, quod ſuſtińetur, aliquid
impetus detrahendum eſſe.
Secundò, vt accuratè procedatur vtrumque
fuſtem funependulum eſſe poſſe.
Tertiò, ictus eſſe vt impetus; impetus
verò in ratione ſubduplicata ponderum, hoc eſt, vt radices quadratas.

v.g. fuſtis maior pendit 36. libras, minor 4;
ictus maioris eſt ad ictum
minoris vt 6. ad 2. Quartò, denique plures partes percuti à maiore
fuſte, cuius baſis latior eſt, nec tam facilè comprimi, nec ipſum fuſtem
incuruari; ac proinde minùs ictui detrahi, ſed de his ſatis.
Septimò, ſi fuſtis cæſim impingatur, maiorem ictum infligit. Primò,
non circa extremitatem ſed circa 2/3, vt demonſtrabimus infrà.
Secundò,
quò maior eſt arcus fuſtis eſt maior ictus;
ratio patet ex dictis; cùm ſit
motus acceleratus.
Tertiò, poteſt hic motus totum implere orbem, ſiue
fieri auerſa, ſiue aduerſa manu.
Quartò, auerſa manu impactus fuſtis ma­
iorem ictum infligit, quia brachium hoc modo intentum maiore vi
pollet, vt dictum eſt ſuprà.
Quintò, hinc ſæpè ita inflecti ſeu tornari po­
teſt brachium, vt deſcribat arcum minoris circuli, ſed maiorem, ſeu po­
tius lineam ſpiralem, in qua deſcribenda diutiùs moratur;
hinc motus fit
maior, quia eſt acceleratus; igitur maior ictus.
Sextò, ſi fuſtis deorſum
feratur motu circulari, impetus naturalis accedit impreſſo.
Septimò, ſi
vtraque manu intendatur fuſtis, maior erit ictus, vt conſtat ex dictis.

Octauò denique, quod dictum eſt de fuſte impacto cæſim, dici debet
enſe.
Octauò, aliquando fuſtis inflectitur; quia flexibilis eſt; cum ſcilicet
motu circulari, ſeu cæſim diuerberat, ſeu flagellat;
ſit enim fuſtis CA,
qui rotetur circa centrum C;
certè vbi B peruenerit in E, A perueniet
in H;
igitur inflexus eſt fuſtis HEC, vel GFC; ratio eſt, quia cùm po­
tentia applicata in C agat toto niſu.
v. g. ſi ſegmentum CB ſeiunctum
eſſet à ſegmento BA;
haud dubiè punctum B perueniet citiùs in F, quàm
ſi vtrumque ſegmentum coniunctum eſſet, vt notum eſt;
quia maior im­
petus imprimitur B ſeiuncta;
atqui licèt CB ſit coniunctum BA, ab eo
tamen facilè, non quidem omninò ſeiungi, ſed deflecti, dimoueri poteſt
propter flexibilitatem materiæ;
igitur B relinquet à tergo BA; igitur
fuſtis inflectetur, & hæc eſt vera ratio huius phœnomeni: hinc virgulæ
ſucco & humore plenæ, nerui bubuli latiores, canones, funiculi, lora,
enſes, manubria Tudiculæ maioris, & alia huiuſmodi propter rationem
prædictam inflectuntur.
Nonò, extremitas fuſtis inflexi, cum deinde redit, maiorem ictum in­
fligit:
ratio eſt, v.g. A vbi attingit D poſt inflexionem; quia maiorem
impetum habet;
nam præter impreſſum à potentia applicata in C, acce­
dit alius ab ipſa inflexione, cuius rationem afferemus tractatu ſequenti,
cum de compreſſione, & tenſione corporum;
eſt enim quædam potentia
media inter potentiam grauitationis, & potentiam animatorum, quam
proinde mediam appellabimus;
quâ ſcilicet corpora ſeſe reſtituunt pri­
ſtinæ extenſioni, cuius mirificos effectus habemus in arcu chordis pul-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index