Landi, Bassiano, Ecphrasis de motu, 1550

Table of figures

< >
[Figure 1]
< >
page |< < of 71 > >|
1 Plato ſunt ſubiectum vnum ſpecie, quan­
doquidem ſint homines: ſed motus
qui fiunt in ipſis, non ſunt vnus nu­
mero.
Addidi per ſe, quia tametſi
Coriſcus albus eſt vnus, tamen motus
non erit vnus numero, & per ſe, niſi ex
accidenti: nam quà Coriſcus eſt, de­
ambulat, quà verò albus, mutatur ex ni­
gredine in albedinem.
Dealbatio &
deambulatio non ſunt motus vnus per
ſe, ſed ex accidenti vnus, quia accidit
Coriſco deambulanti albeſcere, & quia
deambulatio eſt vna numero, ideo ac­
cidit vt vterque motus qui diuerſus
eſt, vnus ſit.
Tempus verò requirit,
quoniam poteſt Socrates mutari ad for­
mam
vnam numero, verbi cauſa ad albe­
dinem, quia poteſt albeſcere, ſed tem­
poris interuallo, & non continuato
tempore, illa quidem dealbatio, quæ
fit diuerſis temporibus, non eſt vna

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index