Cavalieri, Buonaventura, Geometria indivisibilibvs continvorvm : noua quadam ratione promota

Table of figures

< >
[Figure 101]
[Figure 102]
[Figure 103]
[Figure 104]
[Figure 105]
[Figure 106]
[Figure 107]
[Figure 108]
[Figure 109]
[Figure 110]
[Figure 111]
[Figure 112]
[Figure 113]
[Figure 114]
[Figure 115]
[Figure 116]
[Figure 117]
[Figure 118]
[Figure 119]
[Figure 120]
[Figure 121]
[Figure 122]
[Figure 123]
[Figure 124]
[Figure 125]
[Figure 126]
[Figure 127]
[Figure 128]
[Figure 129]
[Figure 130]
< >
page |< < (23) of 569 > >|
4323LIBER I. vel, DC, planum per, EM, XR, ductum æquidiſtabit plauo, AC,
eſt autem planum, quod tangit cylindricum in, O, æquidiſtans pla-
no, AC, &
tranſit per idem punctum, O, per quod tranſit planum
per, EM, XR, ductum, ergo illa duo plana fiunt vnum planum,
iacet autem, EM, in plano per, EM, XR, ducto, ergo iacet etiam
in plano ęquidiſtante ipſi, AC, &
cylindricum, AC, tangente, igi-
tur tangit cylindricum in recta, EM.
Eodem pacto ſi in alio pun-
cto extra, EM, in ſuperficie cylindracea ſumpto tangeret cylindri-
cum, AC, oſtenderemus tangere ipſum in latere, quod per tale pun-
ctum tranſiret;
in quo caſu tangeret cylindricum in lateribus vno
pluribus, vt contingere poteſt.
Tangat autem ſecundò ipſum in
plano, igitur in eo plano ſnmpto vtcumque puncto, tanget cylindri-
cum in latere tranſeunte per tale punctum, igitur planum contactus
tale eſt, vt in eo omnes ductæ rectæ lineæ æquidiſtantes ipſi, EM,
ſint latera cylindrici, AC, &
ſubinde eidem, EM, æqualia, vnde
ſuperſicies, in qua iacent erit parallelogrammum, igitur planum
contactus in hoc caſu erit parallelogrammum, &
erit æquiangulum
parallelogrammo, AC, nam eius latera ſunt parallela lateribus pa-
rallelogrammi, AC, &
ideò continent angulos æquales contentis
à lateribus parallelogrammi, AC, vnde talia parallelogramma ſunt
æquiangula, igitur contactus plani æquidiſtantis plano per latera
cylindrici ducto, vel fit in latere, aut lateribus contacti cylindrici,
vel in parallelogrammo, ſiue parallelogrammis, in eiuſdem ſuper-
ficie iacentibus, &
æquiangulis ei, quod fit a plano per latera ducto,
quod oſtendendum erat.
COROLLARIVM.
_H_Inc babetur communes ſectiones plani tangentis, & cylindrici op-
poſitarum baſium productorum planorum, quæ ſint, VF, XR,
eſſe inter ſe parallelas, &
tangere eaſdem baſes; ſcilicet, VF, ipſam
baſim, EAD, &
, XR, ipſam, MBC.
THEOREMA VII. PROPOS. X.
SI cylindricus quomodocumque ſecetur per latera, diui-
ditur in cylindricos à ſecantibus planis, ſi autem ſecetur
planis omnibus eiuſdem lateribus coincidentibus inter ſe
parallelis;
ſolidum compræhenſum conceptis in cylindrico
figuris, &
incluſa ſuperficie cylindracea, erit cylindricus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index