Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642
page |< < of 158 > >|
1leat, vtrum quiſpiam motus naturalis ſit, an vio­
lentus
; idcircô, vel ex eo, quòd motus principiorum,
qui
eſt maximè naturalis, æquabiliſſimus ex ſe eſt;
videtur
æquabilitas aſſumi poſſe, vt character, quo,
ſi
adſit, iudicemus motum eſſe naturalem, ſi abſit, violen­
tum
.
Et ſanè cum ſit commune effatum, Nihil violen­
tum
eſſe perpetuum; cui eſt conſentaneum, vt quod
eſt
naturale perpetuum ſit; conſtat radicem perpe­
tuitatis
eſſe æquabilitatem, ceſſationis inæquabilita­
tem
; quatenus id ſolùm, quod neque inualeſcit, ne­
que
debilitatur, perdurare poteſt; nihilque poteſt
naturæ
vi aut increſcere, aut decreſcere infinitè.
Ad­
hæc
, ſi quis requirat motum in hiſce rebus compo­
ſitis
, qui ſit maximè naturalis, perſpicuum videtur
cum
eſſe cæleſtem; quatenus eſt præ cæteris æquabilis,
atque
perpetuus; delecta ab authore circulari forma,
ſecundum
quam, principiò, & fine carentem, eſſe
æquabilitas
, & perpetuitas poſſet.
Et ne cauſeris
motum
animalium videri potiùs naturalem; vide vt
vel
ſola ipſa laſſitudo violentiam quandam indicet;
cùm
aliunde animalium motus ea ſolum ratione vi­
deatur
eſſe naturalis, qua ex circularibus componi­
tur
; quippe violentus, qua ratione iſti circulares
imperfecti
ſunt, atque impediti.
Paradoxum vide­
retur
, non poſſe vllum motum ab animali exſeri, qui
ſimpliciter
rectus ſit; neque hominem v. c. ducere
poſſe
digito, aut ſtilo rectam lineam, niſi pluribus
motibus
circularibus compoſitis ſimùl: Verùm res
tam
penè intelligitur ex iis, quæ paulò antè ſunt dicta;
& obſeruare ſolùm eſt opus, quomodo bracchij ex-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index