Buonamici, Francesco, De motu libri X

Table of figures

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap>
            <p type="main">
              <s>
                <pb pagenum="23"/>
                <arrow.to.target n="marg229"/>
                <lb/>
              conſequendo; & ſiquo pacto collocetur
                <foreign lang="grc">ἐνλογικαῖς δυναμεσὶν</foreign>
              ideſt in facultatibus ratiocinanti­
                <lb/>
              bus, non eſt ideo, quia ratiocinans agat; ſed vel quòd agendo proceſſum rationis imitetur; vel
                <lb/>
              quia nil prorſus efficiat; cuius non optima ratio poſsit afferri quæ petitur à duobus initijs: alte­
                <lb/>
              ro quidem, quod aliter effici non potuerit: atque id à materia ducitur, vt quòd cornigera
                <expan abbr="careãt">careant</expan>
                <lb/>
              dentibus ſuperioribus: neque enim materia, cùm abierit in cornua, ſuppetit dentibus, aut quòd
                <lb/>
              ita fieri præſtiterit: hoc verò pendet à fine ex quibus omnis rerum naturalium ordo deriuatur,
                <lb/>
              & cunctorum ſenſilium commenſus conuenientiſsimus exiſtit quem generali nomine
                <foreign lang="grc">λὸγον</foreign>
                <lb/>
              & rationem licet appellare. </s>
              <s>Quamobrem ſic omnia diſpenſantur in vniuerſo, vt vis illa com­
                <lb/>
              munis & vniuerſalis quæ ſcilicet per omnia pertinet, tametſi tum ſuum robur oſtentat atque, vt
                <lb/>
              ita dixerim, ſapientiam, cùm animal producere aggreditur: non ſine ſummo iudicio cum pru­
                <lb/>
              dente patre familias ab Ariſtotele conferatur. </s>
              <s>
                <emph type="sup"/>
              a
                <emph.end type="sup"/>
              Vt enim ille nihil amittit ex quo facere aliquid
                <lb/>
                <arrow.to.target n="marg230"/>
                <lb/>
              commodi poſsit, & ita diſpenſat in cura rei familiaris, vt optimus cibus liberis præbeatur, dete­
                <lb/>
              rior ſeruis, omnium peſsimus ſociis animalibus, ſic in ortu ipſo natura ex materia ſynceriſsima
                <lb/>
              carnem & aliorum ſenſuum corpora conficit: in excrementis oſſa, pilos & reliqua generis eiuſ­
                <lb/>
              dem conſtituit. </s>
              <s>Ab his tu de cęteris iudicium facito. </s>
              <s>Nil igitur in natura, quin illius vſus, aut
                <lb/>
              vnus, aut plures indicari poſsint quo, ſi careat, aliter habendum non erit, quam manus mortua,
                <lb/>
                <arrow.to.target n="marg231"/>
                <lb/>
              ſine lapidea quæ ſolo nomine ſunt manus, ratione verò non item. </s>
              <s>Nam cuncta officio, & pote­
                <lb/>
              ſtate definiuntur,
                <emph type="sup"/>
              b
                <emph.end type="sup"/>
              quibus ſi priuentur, iam non amplius eadem reputanda, ſed ambiguè. </s>
              <s>
                <expan abbr="Quã-">Quan­
                  <lb/>
                </expan>
                <arrow.to.target n="marg232"/>
                <lb/>
              quam vnum rei vnius vſum pro natura expectare oportet qui quidem ſit præcipuus. </s>
              <s>Sic enim
                <lb/>
              optimè inſtrumenta proficiunt, ſi eorum ſingula non multis officiis, ſed vni deſeruiant. </s>
              <s>Neque
                <lb/>
              tale quippiam natura facit, vt fabri ferrarij propter inopiam &
                <foreign lang="grc">πενιχ
                  <gap/>
                ῶς</foreign>
              , ideſt more pauperum
                <lb/>
              gladium delphicum. </s>
              <s>
                <emph type="sup"/>
              c
                <emph.end type="sup"/>
              quo & ad ſacra peragenda
                <expan abbr="victimasq́">victimasque</expan>
              . </s>
              <s>ſecandas & ad cędendos fonteis
                <lb/>
                <arrow.to.target n="marg233"/>
                <lb/>
              vterentur. </s>
              <s>nec vt illi qui propter frugalitatem veru fabricabant, quo item lucerna figeretur: ex
                <lb/>
              quo dicebatur
                <foreign lang="grc">ὀβελισκολύχνιον</foreign>
                <emph type="sup"/>
              d
                <emph.end type="sup"/>
              nomine ſcilicet, vtrunque ſignificante officium. </s>
              <s>Atque arti
                <lb/>
                <arrow.to.target n="marg234"/>
                <lb/>
              quidem materia deficere poteſt; natura copiis omnibus affluit & abundat: itaque vnam rem vni
                <lb/>
              muneri delegat; & ſiqui alij vſus oſtendantur, huic vni quodammodo ſeruiunt, vt aliàs oſten­
                <lb/>
              demus. </s>
              <s>Cùm verò nonnunquam eueniat, vt plura quidem officia, veruntamen non ſeſe viciſ­
                <lb/>
              ſim reſpicientia pręſto ſint; quid enim guſtui cum locutione, aut reſpirationi cum alimento? </s>
              <s>ſic
                <lb/>
              natura rebus omnibus prudentiſsimè conſuluit quæ propter melius ita effecerit: id verò ſic con­
                <lb/>
              tingit, quòd vnum præſtat officium, quia neceſſarium ſit; alterum commoditatis ergò ſubiungit.
                <lb/>
              </s>
              <s>
                <arrow.to.target n="marg235"/>
                <lb/>
              Neceſſarius enim fuerat guſtatus: quippe quòd animal ſuſtineri non poſſet, niſi aleretur, alimen­
                <lb/>
              ti verò ſenſus eſt guſtus qui quidem in perfectis perfectus eſſe perhibetur, & imperfectus in im­
                <lb/>
              perfectis. </s>
              <s>os item neceſſarium, vt eo ſumatur alimentum. </s>
              <s>ſed ita fabricatus eſt ſenſus ille, vt non
                <lb/>
              alio inſtrumento, aut loco natura locutioni melius prouidere potuerit. </s>
              <s>Sic etiam poſtquàm ore
                <lb/>
              cibus erat capiendus, indè quoque perbellè valuit ſubuenire calori ſpiratum efficiens per quem
                <lb/>
              exhalare poſſet, ne copia ſuffocatus extingueretur, & animal enecaret. </s>
              <s>Neque hic talpæ oculos,
                <lb/>
              aut muli genitalia commemorare oportet, quorum nullus ſit vſus in rerum natura. </s>
              <s>ſunt enim
                <lb/>
              hæc orbata & imperfecta, quòd efficientium progreſſus impediuntur ſuperante materia. </s>
              <s>vt ta­
                <lb/>
              metſi efficientia ſummum conficere ſtudent; ex hac materia non aliud poſsint efficere, neque
                <expan abbr="rẽ">rem</expan>
                <lb/>
              vlterius promouere: non ſecus àc ſi optimus piſtor panem candidiſsimum ex hordeo, ſicut è
                <lb/>
              tritico vellet interere. </s>
              <s>Neque enim ad eum candorem ſe perduci hordei materia pateretur.
                <lb/>
              </s>
              <s>quanuis ſuſpicandum non ſit, naturam rei potiori conſuluiſſe quam tamen, ſi pręſtare voluerit,
                <lb/>
              illud mali perpetuo ſit affixum, vt ſi cui legislatori ciuitatem ex opulentis conſtituere libeat, ade­
                <lb/>
              runt neceſſario pauperes, qui diuitum erunt aſſeclæ
                <emph type="sup"/>
              e
                <emph.end type="sup"/>
              . </s>
              <s>Multi enim ſunt, qui diuitum ope indi­
                <lb/>
                <arrow.to.target n="marg236"/>
                <lb/>
                <arrow.to.target n="marg237"/>
                <lb/>
              geant. </s>
              <s>Vnde illud eſt Simonidis poëtæ dictum de ſapientibus & diuitibus. </s>
              <s>Nam cum Hieronis
                <lb/>
              Syracuſarum regis vxor, aliquando rogaret Simonidem, vtrum melius eſſet fieri ſapientem, an
                <lb/>
              diuitem? </s>
              <s>ille reſpondit è veſtigio, fieri diuitem. </s>
              <s>quoniam viri ſapientes diuitum domos frequen­
                <lb/>
              tarent, & ab iis neceſſaria ad humanum victum petere cogerentur. </s>
              <s>Facit igitur ea natura, ſeu vi­
                <lb/>
              detur potius facere fruſtrà; quoniam, vt faceret id, quod in eo genere optimum foret, parum hoc
                <lb/>
              mali admittere coacta eſt. </s>
              <s>Atque id quidem rarò contingit, vt in tanta mole non videatur eſſe
                <lb/>
              curandum. </s>
              <s>Neque hoc ipſum etiam præter naturam ſimpliciter, quippe quòd ex materiæ ne­
                <lb/>
              ceſsitate proueniat. </s>
              <s>Nil igitur fruſtra natura & Deus efficiunt. </s>
              <s>Ex eo quoque fonte dimanat,
                <lb/>
              quòd nihil idem per ſe eſſe, & ab alio fieri queat; quo pronuntiato vſus eſt Ariſtoteles 1. de An.
                <lb/>
                <arrow.to.target n="marg238"/>
                <lb/>
              idque generatim ſumpſit; ſiue ab aliquo, vt ab efficiente, ſiue vt à fine penderet: nam quid opus
                <lb/>
                <arrow.to.target n="marg239"/>
                <lb/>
              eſt, vt quod ex ſe habet, ab alio mendicetur? </s>
              <s>præterquàm quòd eueniret, vt contradicentia con­
                <lb/>
              ſiſterent: ſiquidem: quatenus ex ſe iam haberet; quatenus ex alio; deficeret. </s>
              <s>Verùm neque etiam
                <lb/>
                <emph type="sup"/>
              f
                <emph.end type="sup"/>
              deficere Deus & natura ſolent in neceſſariis. </s>
              <s>ac ſiquando hoc eueniat, id incerto quodam caſu
                <lb/>
                <arrow.to.target n="marg240"/>
                <lb/>
              fit, quo materia quidem contumax eſt; nec ritè eam tractantibus obedit: verùm, quia non pen­
                <lb/>
              det ex neceſsitate materiæ, non perpetuum eſt, velut illa quæ de talpa & mulo pronunciauimus; </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>