Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 252 > >|
1quibuſdam philoſophis, iiſque otioſis, qui vt maiorem dignitatem
ſibi fingerent, eas artes nobilitatis titulo ornauere, quæ in ſola con­
templatione verſarentur, & contemplantis duntaxat ingenium
acuerent, atque perficerent: viles autem eas putauere, quæ ocium fu­
gientes, in negotio atque efficientia occuparentur.
At ij melius
meo iudicio feciſſent, ſi eas, quæ ita corporis adminiculo exercen­
tur, vt animi ſtudium non multum requirant, cum Græcis appel­
laſſent, non mhxanika\s, ( neque enim hîc id vocabuli vſurpant )
ſed fau/las, a)neleuqe/rous banau/sous a)gorai/ous viles, illiberales,
ſordidas, circunforaneas.
Melius eſt ergo rem iſtam paulo altius re­

petitam aliquantum vltra per ſuas ſpecies deducere. Cum omnis ars,
vt eſt apud Ariſtotelem, referatur ad bonum, nulla per ſe vilis cen­
ſeri debet, immo omnis poſſeſſorem ſuum vel meliorem vel vtilio­
rem ſibi, vel ſuæ ciuitati reddit: at inter ſe comparatæ aliæ aliis præ­
ſtantiores existimatæ ſunt.
vnde nata eſt hæc vulgaris artium diui­
ſio, vt aliæ liberales eſſent: aliæ mechanicæ.
quæ his duobus verſibus
exprimuntur.
Lib I.cap i.
Ethic.
Lingua, Tropus, Ratio, Numerus, Tonus, Angulus, Aſtra:
Rus, Nemus, Arma, Faber, Vulnera, Lana, Rates.
horum priore ſignificantur Grammatica, Rhetorica, Dialectica,
Arithmetica, Muſica, Geometria, Aſtrologia, liberales ob id di­
ctæ, ſiue ingenuæ, quod illis excolatur animus, qui libera & ingenua
pars eſt hominis: Sed & pueriles, quia his ingenui pueri primis an­
nis, ſtatim imbiberentur tanquam præuiis, & ad capeſſendas ſcien­
tias & magnas artes neceſſariis.
Scientiæ autem erant Philoſophia
moralis, Phyſica, Medicina, Iuriſprudentia, Theologia.
Poste­
riore ſignificatur Agricultura, Venatoria, Militaris, Fabrilis,
Chirurgia, Lanificium, Nautica.
In quarum ſingulis aliæ ſunt im­
perantes, quæ & architectonicæ dicuntur: aliæ miniſtrantes.
Impe­
rantes, habere debent præuias illas ſeptem liberales ante dictas, vt
videre eſt apud Vitruuium de ſuo architecto, & in noſtro com­
mentario Iuriſiurandi Hipp. de Hippocrateo medico: apud Virgilium
de ſuo agricola: apud Vegetium de ſuo imperatore, & eadem ratione
in reliquis: ita vt, qui imperantibus iſtis artibus præditi fuerint, in­
ter homines præſtantißimi habiti ſemper ſint, & ſemper haberi
debeant, quanquam aliarum opera aliis aut neceſſaria magis, aut

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index