Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 158 > >|
1leat, vtrum quiſpiam motus naturalis ſit, an vio­
lentus; idcircô, vel ex eo, quòd motus principiorum,
qui eſt maximè naturalis, æquabiliſſimus ex ſe eſt;
videtur æquabilitas aſſumi poſſe, vt character, quo,
ſi adſit, iudicemus motum eſſe naturalem, ſi abſit, violen­
tum.
Et ſanè cum ſit commune effatum, Nihil violen­
tum eſſe perpetuum; cui eſt conſentaneum, vt quod
eſt naturale perpetuum ſit; conſtat radicem perpe­
tuitatis eſſe æquabilitatem, ceſſationis inæquabilita­
tem; quatenus id ſolùm, quod neque inualeſcit, ne­
que debilitatur, perdurare poteſt; nihilque poteſt
naturæ vi aut increſcere, aut decreſcere infinitè.
Ad­
hæc, ſi quis requirat motum in hiſce rebus compo­
ſitis, qui ſit maximè naturalis, perſpicuum videtur
cum eſſe cæleſtem; quatenus eſt præ cæteris æquabilis,
atque perpetuus; delecta ab authore circulari forma,
ſecundum quam, principiò, & fine carentem, eſſe
æquabilitas, & perpetuitas poſſet.
Et ne cauſeris
motum animalium videri potiùs naturalem; vide vt
vel ſola ipſa laſſitudo violentiam quandam indicet;
cùm aliunde animalium motus ea ſolum ratione vi­
deatur eſſe naturalis, qua ex circularibus componi­
tur; quippe violentus, qua ratione iſti circulares
imperfecti ſunt, atque impediti.
Paradoxum vide­
retur, non poſſe vllum motum ab animali exſeri, qui
ſimpliciter rectus ſit; neque hominem v. c. ducere
poſſe digito, aut ſtilo rectam lineam, niſi pluribus
motibus circularibus compoſitis ſimùl: Verùm res
tam penè intelligitur ex iis, quæ paulò antè ſunt dicta;
& obſeruare ſolùm eſt opus, quomodo bracchij ex-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index