Varro, Michael, De motv tractatvs

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 64 > >|
1nationi, vnitate erit proximè maior vel mi­
nor.
Si verò vis data non ſit naturalis, voluntariam qui­
dem ita æſtimare poſſumus, qualis vt plurimum
eſt, & ſi quidem ea ſit, qua mouere volumus, eam
ſtatuemus, quanta minima in eiuſdem generis ſub­
iecto eſſe poteſt, vt ſi vim hominis quinquaginta li­
bris æqualem ponamus, vim equi centum: ſi verò
ea ſit quam mouere volumus, ſtatuemus eam quan­
ta
maxima eſſe poteſt, vt vim hominis 300 libra­
rum, vim equi 500 librarum, & ſic dé cæteris: ita vt
nullum ſit dubium quin illa minor ſit, quam ſtatue­
rimus, hæc verò maior.
Vis verò fortuitæ quantitatem nulla certa con­
iectura aſſequi poſſumus: ita vt quaſcunque ma­
chinas ei aptemus, modò moueat, modò non mo­
ueat, neque ad noſtrum inſtitutum magnoperè per­
tinet illa inquiſitio: cum fortuitorum nulla ſit diſci­
plina.
His igitur modis virium duarum datarum pro­
portio proximè maior nota fiet, quod in ſecundo
lemmate demonſtrandum ſumpſeramus.
Iam redeamus ad mediorum, quibus vi­
res annectuntur, conſide­
rationem.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index