Theodosius <Bithynius>; Clavius, Christoph, Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

Page concordance

< >
Scan Original
71 59
72 60
73 61
74 62
75 63
76 64
77 65
78 66
79 67
80 68
81 69
82 70
83 71
84 72
85 73
86 74
87 75
88 76
89 77
90 78
91 79
92 80
93 81
94 82
95 83
96 84
97 85
98 86
99 87
100 88
< >
page |< < (31) of 532 > >|
4331
IN eadem ſphæra A B C D E F, circa eoſdẽ polos A, D, ſint circuli B F,
C E.
Dico eos parallelos eſſe. Connexa enim recta A D, erit hæc ad vtrunq;
1110. 1. huius. circulum perpendicularis. Quare plana circulorum B F, C E, parallela ſunt.
2214. vndec. In ſphæra igitur circuli, qui ſunt circa eoſdem polos, ſunt paralleli. Quod
oſtendendum erat.
SCHOLIVM.
_SED_ & hoc theorema ſequens in alia verſione demonſtratur.
IN ſphæra non ſunt plures circuli æquales, & paralleli, quàm
333.duo.
_IN_ ſphæra quacunque ſint, ſi fieri poteſt, plu
46[Figure 46] res quàm duo circuli æquales, &
paralleli, nem
441. huius. pe tres _A B, C D, E F,_ qui circa eoſdem polos
erunt.
Sint ergo eorum poli G, H, & iungatur
5510. 1. huius. recta _G H,_ quæ tranſibit per I, centrum ſphæ-
ræ, &
per _K, L, M,_ centra circulorum; perpen
dicularisq́;
erit ad circulos _A B, C D, E F._ Quo
niam igitur circuli _A B, C D, E F,_ æquales
666. 1. huius. ſunt, ipſi æqualiter diſtabunt à centro ſphæræ _I._
Per defin. ergo 6. lib. 1. huius, perpendiculares
_I K, I L, I M,_ æquales erunt, nempe pars _I L,_
&
totum _I M._ Quod eſt abſurdum. In ſphæra
igitur non ſunt plures circuli æquales, &
paralleli, quàm duo. Quod demonſtran-
dum erat.
THEOREMA 3. PROPOS. 3.
774.
SI in ſphæra duo circuli ſecent in eodem pun
cto circunferentiam illius maximi circuli, in quo
polos habent, ſe mutuo tangent illi circuli.
IN ſphæra duo circuli A B, A C, ſecent
47[Figure 47] in puncto A, circunferentiam maximi circu-
li A B C, qui per illorum polos tranſeat.
Di
co circulos A B, A C, ſe mutuo tangere in
A.
Quoniam enim circulus maximus A B C,
ſecat circulos A B, A C, per polos, bifariam
ipſos ſecabit, &
ad angulos rectos. Commu-
8815. 1. huius. nes ergo ſectiones circuli A B C, &
circulo-
rum A B, A C, nempe rectæ A B, A C, dia-
metri ſunt circulorum A B, A C.
Sit quo-
que communis ſectio planorum, in quo
circuli A B, A C, exiſtunt, recta D E, quæ
per punctum A, tranſibit, propterea quod plana circulorum in A,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index