Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
71 359
72 360
73 361
74 362
75 363
76 364
77 365
78 366
79
80
81
82 367
83 368
84 369
85 370
86 371
87 372
88 373
89 374
90 375
91 376
92
93
94
95 377
96 378
97 379
98 380
99 381
100 382
< >
page |< < (334) of 568 > >|
43334ΕΞΕΤΑΣΙΣ CYCLOM. per ea quidem quæ nos adhuc docuit V. Cl. inveniri non
poſſe.
Etenim inventurus ex datis rationibus, ſol. Μ Ξ ad
ſol.
Λ Σ, & ſolidi Κ Θ ad ſol. Δ Γ, rationem tertiam ſo-
lidi H Y ad ſol.
X V, in hunc modum rationcinabitur, ut
videre eſt ex demonſtratione prop.
44. ſuprà citatæ, cui hunc
caſum convenire liquidò conſtat.
Dicet enim, Notæ ſunt
prima &
ſecunda ratio, (iſtæ enim ſunt 53 ad 203, & 5 ad
11,) ergo notum quoque quoties prima ſecundam contineat.
Sed quoties prima continet ſecundam, toties ſecunda continet
tertiam, (hoc aſſerit prop.
40. lib. 10. oper. Geom.) Ergo
notum quoque quoties ſecunda tertiam contineat.
Quare cum
nota ſit ſecunda, etiam tertia nota erit, ea nimirum quam
habet ſolidum H Y ad ſol.
X V.
Conſequenter hoc nunc definiendum ei incumbet, Quo-
ties Ratio harum prima ſecundam contineat;
hoc eſt, quo-
ties ratio 53 ad 203, contineat rationem 5 ad 11.
Sed enim
quo ſenſu verbum continere hîc explicaturus eſt?
Num eo,
ut idem ſignificet quod alibi continere per multiplicationem?
utque ratio 53 ad 203 rationem 5 ad 11. multiplicare dica-
tur vel bis (hoc eſt ut illa hujus ſit duplicata, ita enim con-
tinere intelligendum videtur in propoſitione 40.
lib. 10,
modo citata) vel ter, vel quater, vel ſæpiùs etiam.
Et hoc
quidem eſſe non poteſt;
nam ratio 53 ad 203, rationis 5
ad 11, neque duplicata eſt neque triplicata vel ulterius mul-
tiplex, quum demum ratio 53 ad 256 {13/25} ſit duplicata rationis
5 ad 11.
An igitur verbum Continere in eum ſenſum trahet, quem
habet in propoſitione 125.
lib. 8. Oper. Geom. ? Vix qui-
dem illud ſuſpicari poſſum;
ſed etiamſi vellet rurſus inde
abſurdum conſequetur.
Nam ſecundum interpretationem iſtam;
quoties ratio 53 ad 203 continet rationem 5 ad 11, toties
hæc ipſa continebit rationem 5075 ad 6413;
hoc autem pa-
tebit horum numerorum inter ſe rationis examinanti ſecun-
dùm regulam dictæ propoſitionis 125.
Eſſet igitur ratio ſoli-
di H Y ad ſol.
X V, hoc eſt, ratio ſegmenti circuli ab ini-
tio propoſiti C H G, ad ſegmentum G H E F, eadem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index