Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 248 > >|
Antim. Quæro à te, Auguſtine, An fortè aqua illa tubi vitrei ſentit
progreſſum
in motu deorſum ſibi præcludi, & impediri, vt motum re­
ctum
in ſpirabilem convertat?
Minimè verò; ſed cùm habeat vim atque
impetum
, eo ſanè motu movetur, quo & faciliùs moveri poteſt, & in
quo
dictus impetus totam ſuam vim exerit; modò vel minima determi­
natio
intercedat ad talem lineam motus; ſic aqua in dicto tubo ad li­
neam
ſpiralem determinatur à minima inæqualitate, vel inclinatione
tubi
, & corpus grave, quod non poteſt moveri in perpendiculari deor­
ſum
, movetur per Planum inclinatum, aut per arcum in funependulo,
aut
per parabolam, vel aliam lineam in projectione; item corpus refle­
xum
, quod per eandem lineam motum proſequi non poteſt, movetur
per
aliam, ad quam determinatur partim à corpore reflectente, partim
à
primo motu; ſic etiam, vt alterum exemplum tibi ante à me promiſ­
ſum
adducam: Calamus volatilis, quem vos Italicè vocatis Grillo, im­
preſſo
ſibi per rectam impetu, cùm motum rectum, obluctantibus pen­
nis
, quæ aeri facilè cedunt, totum habere non poſſit, qui ſcilicet im­
preſſo
impetui alioquin competeret, accito ſpirali motu, iacturam motus
recti
compenſat; cur verò in hanc potiùs, quàm in illam partem
eant
ſpiræ, à pennis in eam ab aëre deflexis, ſeu detortis omni­
no
procedit; quòd autem maior impetus dicto calamo inſit, quàm qui
in
eo motu recto, qui reſtat, impenditur, vel ex eo liquidò conſtat,
quod
avulſis ex theca, caſu aliquo, pennis, dum in medio aëre ſpira­
tim
movetur, theca ipſa, præſertim ſi oſſea eſt, longiùs aucto motu
recto
, projici videatur; igitur ille impetus inerat.
Sed vt ad rem no­
ſtram
redeam, cùm Sol à Q ad H totum ſuum motum, in ſpiris ha­
bere
non poſſit ſuppoſitis temporibus æqualibus diſtrahit ſpiras, com­
penſans
ſpirarum motum, motu per ſegmentum QH, quod breviore
tempore
decurrit, quam DQ, non tamen proptereà ſpiratim motus re­
mittitur
ſed æqualis ſemper remanet; nempe cum Sol in Q non tendat
ad
Tropicum, per curuam QH, ſed per arcum interceptum inter AF,
AE
, minorem arcu FE, atque adeo per arcus ſemper minores, donec
tandem
perveniat in H, & cùm arcus minores citiùs perficiar, eadem
vi
motus; quid mirum ſi citiùs perveniat à Q ad H, quàm à D ad Q, ac
proinde
ſi ſpiræ diſtrahantur in ſegmento QH, atque adeò pauciores
maneant
licèt enim QH. Æqualis ſit DQ, non tamen per QH ſecunda
inclinatio
ſuam vim exerit, ſed per arcus concentricos minores, quos
citiùs
decurrit, licèt à prima inclinatione ad curvam QH detorqueatur.
Hinc ſemoto motu circulari, & relicta gemina illa inclinatione, adhuc
ſecunda
inclinatio decurreret citiùs QH, quàm DQ. Ex his ni fallor
ſequi
vides, tum diſtractionem maiorem ſpirarum, tum imminutum ſpi­
rarum
numerum, tum compenſationem talem motuum, ex qua perfecta
ferè
ſpirarum diurnarum æqualitas neceſſariò conſequitur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index