Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 248 > >|
1& accuratè inæqualitatis periculum avertit?
Antim. Quæro à te, Auguſtine, An fortè aqua illa tubi vitrei ſentit
progreſſum in motu deorſum ſibi præcludi, & impediri, vt motum re­
ctum in ſpirabilem convertat?
Minimè verò; ſed cùm habeat vim atque
impetum, eo ſanè motu movetur, quo & faciliùs moveri poteſt, & in
quo dictus impetus totam ſuam vim exerit; modò vel minima determi­
natio intercedat ad talem lineam motus; ſic aqua in dicto tubo ad li­
neam ſpiralem determinatur à minima inæqualitate, vel inclinatione
tubi, & corpus grave, quod non poteſt moveri in perpendiculari deor­
ſum, movetur per Planum inclinatum, aut per arcum in funependulo,
aut per parabolam, vel aliam lineam in projectione; item corpus refle­
xum, quod per eandem lineam motum proſequi non poteſt, movetur
per aliam, ad quam determinatur partim à corpore reflectente, partim
à primo motu; ſic etiam, vt alterum exemplum tibi ante à me promiſ­
ſum adducam: Calamus volatilis, quem vos Italicè vocatis Grillo, im­
preſſo ſibi per rectam impetu, cùm motum rectum, obluctantibus pen­
nis, quæ aeri facilè cedunt, totum habere non poſſit, qui ſcilicet im­
preſſo impetui alioquin competeret, accito ſpirali motu, iacturam motus
recti compenſat; cur verò in hanc potiùs, quàm in illam partem
eant ſpiræ, à pennis in eam ab aëre deflexis, ſeu detortis omni­
no procedit; quòd autem maior impetus dicto calamo inſit, quàm qui
in eo motu recto, qui reſtat, impenditur, vel ex eo liquidò conſtat,
quod avulſis ex theca, caſu aliquo, pennis, dum in medio aëre ſpira­
tim movetur, theca ipſa, præſertim ſi oſſea eſt, longiùs aucto motu
recto, projici videatur; igitur ille impetus inerat.
Sed vt ad rem no­
ſtram redeam, cùm Sol à Q ad H totum ſuum motum, in ſpiris ha­
bere non poſſit ſuppoſitis temporibus æqualibus diſtrahit ſpiras, com­
penſans ſpirarum motum, motu per ſegmentum QH, quod breviore
tempore decurrit, quam DQ, non tamen proptereà ſpiratim motus re­
mittitur ſed æqualis ſemper remanet; nempe cum Sol in Q non tendat
ad Tropicum, per curuam QH, ſed per arcum interceptum inter AF,
AE, minorem arcu FE, atque adeo per arcus ſemper minores, donec
tandem perveniat in H, & cùm arcus minores citiùs perficiar, eadem
vi motus; quid mirum ſi citiùs perveniat à Q ad H, quàm à D ad Q, ac
proinde ſi ſpiræ diſtrahantur in ſegmento QH, atque adeò pauciores
maneant licèt enim QH. Æqualis ſit DQ, non tamen per QH ſecunda
inclinatio ſuam vim exerit, ſed per arcus concentricos minores, quos
citiùs decurrit, licèt à prima inclinatione ad curvam QH detorqueatur.
Hinc ſemoto motu circulari, & relicta gemina illa inclinatione, adhuc
ſecunda inclinatio decurreret citiùs QH, quàm DQ. Ex his ni fallor
ſequi vides, tum diſtractionem maiorem ſpirarum, tum imminutum ſpi­
rarum numerum, tum compenſationem talem motuum, ex qua perfecta
ferè ſpirarum diurnarum æqualitas neceſſariò conſequitur.
Auguſtin. Si Apogæum ſit in Æquatore, quid tandem fieret?
Antim. Planum Tropici DI tantulùm accederet ad Æquatorem FK,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index