1
Itaque dextra et sinistra austrum leuconotus et
altanus flare solet, <circa> africum libonotus et subvesperus, circa favonium argestes et certis temporibus etesiae,
ad latera cauri circius et corus, circa septentrionem thracias
et gallicus, dextra ac sinistra aquilonem supernas et caecias,
circa solanum carbas et certo tempore ornithiae, euri vero
medias partes tenentis in extremis euricircias et volturnus.
sunt autem et alia plura nomina flatusque ventorum e locis aut fluminibus aut montium procellis tracta.
Praeterea aurae matutinae, qua sol, cum emergit, de subterranea
parte versando pulsat aeris umorem et [impetu] scandendo
praeurens exprimit aurarum antelucano impetu flatus.
qui
cum exorto sole permanserunt, euri venti tenent partes,
et ea re, quod ex auris procreatur, ab Graecis εὖρος videtur esse appellatus, crastinusque dies propter auras matutinas αὔριον fertur esse vocitatus.
sunt autem nonnulli,
qui negant Eratosthenem potuisse veram mensuram orbis
terrae colligere.
quae sive est certa sive non vera, non
potest nostra scriptura non veras habere terminationes regionum, unde spiritus ventorum oriuntur.
Ergo si ita est, tantum erit, uti non certam mensurae rationem sed
aut maiores impetus aut minores habeant singuli venti.
Quoniam haec a nobis sunt breviter exposita, ut facilius intellegatur, visum est mihi in extremo volumine
formas sive, uti Graeci dicunt, σχήματα duo explicare, unum
ita deformatum, ut appareat, unde certi ventorum spiritus
oriantur, alterum, quemadmodum ab impetu eorum aversis
directionibus vicorum et platearum evitentur nocentes flatus.
erit autem in exaequata planitie centrum, ubi est
littera A, gnomonis autem antemeridiana umbra, ubi est b, et a centro, ubi est A, diducto circino ad id signum
umbrae, ubi est B, circumagatur linea rotundationis.
reposito autem gnomone ubi antea fuerat, expectanda est,
dum decrescat faciatque iterum crescendo parem antemeridianae umbrae postmeridianam tangatque lineam rotundationis, ubi erit littera C. tunc a signo, ubi est B, et a
signo, ubi est C, circino decusatim describatur, ubi erit D;
deinde per decusationem et centrum, ubi est A, perducatur
linea ad extremum, in qua linea erunt litterae E et F. haec linea erit index meridianae et septentrionalis regionis.