Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Page concordance

< >
Scan Original
41 35
42 36
43 37
44 38
45 39
46 40
47 41
48 42
49 43
50 44
51 45
52 46
53 47
54 48
55 49
56 50
57 51
58 52
59 53
60 54
61 55
62 56
63 57
64 58
65 59
66 60
67 61
68 62
69 63
70 64
< >
page |< < (37) of 131 > >|
4337SPIRITAL. LIBER.
XXIV.
Tubum conſtituere, à quo fluat aqua & vinum in qua-
cumque voluerimus proportione.
30[Figure 30]
Sit autem aqua vini dupla: & ſit vacuum vas A B, ſive cylindricum,
ſive ſolidum parallelepipedum orthogonium, cui aliud vas apponatur un-
dique præcluſum, &
in eadem baſi poſitum C D, ſive ſimiliter cylindri-
cum, ſive ſolidum parallelepipedum orthogonium &
baſis ipſius A B du-
pla ſit baſis C D;
quoniam volumus aquam vini duplam eſſe. Huic autem
apponatur aliud vas præcluſum EF, in quod vinum infunditur:
& per utra-
que C D, E F ſit tubus G H K, ſimul cum diaphragmatibus ipſorum per-
foratus, &
coarctatus: vas autem E F habeat inflexum tubum L M N,
cujus interius quidem crus diſtet à fundo vaſis, quantum ad humidi fluxum
ſatis ſit:
alterum vero intra inflectatur, & procedat in aliud vas X O, ex
quotubus P R feratur peromnia vaſa, vel etiam ſuppoſitus ſub ſede vaſo-
rum locetur, ita ut deorſum in partem, quæ eſt ad fundum vaſis A B nullo
negotio feratur:
& alius tubus S T ſimul perforetur cum vaſis A B, C D.
Habeat autem & A B vas juxta fundum canaliculum Y: & canaliculi P R
Y inſerantur in canalem V Z clavem habentem, per quam &
aperietur,
&
claudetur quando voluerimus. His conſtructis & clauſo V Z canali, ſi
in A B vas aquam infundamus, ſecedet pars ipſius in vas C D, hoc eſt di-
midia per S T tubum, &
incidens humor in vas C D æqualem ipſi aërem
extrudet per tubum G H K in vas E F:
hic autem æquale vinum per tu-
bum L M N in vas X O extrudet.
Cumigitur canalem V Z

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index