Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 579 > >|
1
nem eorumdem corporum.
& profectò eſt conſenta­
neum vt elementa non nitantur deſerere propria lo­
ca, & propterea careant illo naturali ſtimulo ſeu prin­
cipio motus quo impellebantur antequam ad ſua na­
turalia loca perueniſſent; hinc deducitur nullum ele­
mentum in proprio loco grauitatem, aut leuitatem
habere, ſed aqua in ipſa aqua poſita in propria, & na­
turali regione degit & ſic aer in aere, ergo neutrum
horum elementorum grauitatem in ſuo loco habet,
aut exercet.
& primo quoad Archimedem pertinet
videntur aduerſarij nequaquam tanti viri mentem̨
aſſequuti ſuiſſe vt ex eius verbis ſatis ſuperque patet.
vt verò Peripateticis fiat ſatis, ne dum nullam lenita­
tem poſitiuam in natura dari oſtendam, ſed præterea
probabo falſum eſſe quòd poſt quam corpora natura­
lia ad ſua loca perueniunt & ibidem quieſcunt graui­
tas vſum non habet, niſi ad perturbandum pręclarum
ordinem vniuerſi; nam è contra ſuadere conabor tunc
præcisè corpora grauitatem exercere cùm in ſuis lo­
cis quieſcunt, imò cauſam, quare in ſuis locis quie­
ſcunt, eſſe quia pondus exercent, ſed prius perpenden­
da
eſt actio ipſius grauitatis, & quidnam potiſſimum̨
efficiat pondus dum comprimit; & profectò actio &
compreſſio corporis grauis non eſt tranſitus localis
pilæ ferreæ v.g. dum verſus terram deſcendit, nec
præterea eſt ſimplex contactus quo coniungitur cum
ſuperficie telluris ſubiectæ, ſed eſt vis, & energia, qua
impellitur deorſum ſtringiturque veluti prælo cum ipſa
terra; veluti cum pondus in trutina appenditur licet

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index