Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 241 > >|
1
T. LUCRETII CARI
DE RERUM NATURA,
LIBER SECUNDUS

Suave, mari magno turbantibus aequora ventis,
E terra magnum alterius spectare laborem;
Non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
Sed, quibus ipse malis careas, quia cernere suave est.

Suave etiam belli certamina magna tueri,
Per campos instructa tua sine parte pericli:
Sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
Edita doctrina sapientum templa serena:
Despicere unde queas alios, passimque videre
Errare, atque viam palantis quaerere vitae,
Certare ingenio, contendere nobilitate,
Noctes atque dies niti praestante labore
Ad summas emergere opes rerumque potiri.

O miseras hominum mentes, o pectora caeca:
Qualibus in tenebris vitae, quantisque periclis
Degitur hoc aevi, quodcumque est!
nonne videre,
Nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut quoi
Corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
Iucundo sensu, cura semotus, metuque ?

Ergo corpoream ad naturam pauca videmus
Esse opus omnino, quae demant cumque dolorem:
Delicias quoque uti multas substernere possint;
Gratius interdum neque natura ipsa requirit.

Si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
Lampadas igniferas manibus retinentia dextris,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index