Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
41
41 (27)
42
42 (28)
43
43 (29)
44
44 (30)
45
45 (31)
46
46 (32)
47
47 (33)
48
48 (34)
49
49 (35)
50
50 (36)
< >
page |< < (29) of 361 > >|
4329SECTIO SECUNDA. tubus fuerit plumbeus, ſuſtinebit aquam ad altitudinem 18. ped. vi alte-
rius obſervationis, poteritque altitudinem aquæ ferre 99.
ped. ſi latera tubi
habeant in craſſitie lineam integram.
Convenit hoc cum eo quod Mariot-
tus in tract.
de motu aquarum p. 472. habet, ubi nempe dicit tubum plum-
beum, cujus diameter unius erat pedis, &
laterum craſſities duarum li-
nearum cum dimidia ſine ruptura aquam tuliſſe ad altitudinem centum pe-
dum, quod cum obſervaret abraſit ſenſim latera, donec tandem ad lineæ
craſſitiem eſſent diminuta, &
tum denique vim aquæ tubum disrupiſſe.
Ex obſervata fili ænei firmitate colligitur etiam firmitas tormentorum
bellicorum:
fuerit v. gr. tormentum bellicum cujus animæ diameter habeat
tres poll.
ſolent autem haud procul à lumine accenſorio, ubi maxima eſt
vis pulveris, craſſities laterum eſſe præterpropter æquales diametro ani-
mæ, ita ut diameter tota ſit tripla diametri animæ.
Quia igitur craſſities
hæc non eſt negligenda præ diametro animæ, cenſebimus materiam omnem
concentratam in medio atque ſic ab axe animæ diſtantem tribus pollicibus.
Hoc poſito erit altitudo maxima aquæ quam tormentum haud procul à lu-
mine accenſorio ferre poteſt = {11/2} x 12 x 3 x 2 x 518 = 205128, quæ vis
fere ſepties millies ſuperat elaſticitatem aëris naturalis.
Oſtendam autem
in ſequentibus, pulverem pyrium accenſum vim exercere poſſ@ ad rum-
pendum tormentum aliquantum quidem majorem, quam quæ dicta fuit,
ſed non multum tamen excedentem.
Reliquum autem firmitatis, quod re-
quirunt tormenta, habent à cingulis ſeu faſciis, quæ dicuntur plattes ban-
des &
moulures, præter id quod in primo ortu tormenti (à l’endroit de
la culaſſe) craſſities major ſit quam quæ à nobis aſſumta fuit.
Interim non
pauca tormenta diſrumpi, ſic non mirabimur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index