Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
41
41 (29)
42
42 (30)
43
43 (31)
44
44 (32)
45
45 (33)
46
46 (34)
47
47 (35)
48
48 (36)
49
49 (37)
50
50 (38)
< >
page |< < (31) of 672 > >|
4331De ignis natura. pore in liquorem acidum, penetrabilem, fugacem, & ſubtiliſſimum,
hoc eſt Mercurium, &
in balſamum dulce oleaginoſum, viſcidum,
natiuum partium calorem conſeruans, atque odorum fontem, hoc
eſt Sulphur, atque in corpus ſiccum, ſalſum, diſſoluendi, coagu-
landi, detergendi, &
euacuandi facultate præditum, hoc eſt Sal,
tunc demum omne Chymicum opus analyticum ceſſat;
quia vlte-
rior diſſolutio (vt quibuſdam placet) fieri non poteſt citrà virtu-
tum interiorum detrimentum:
id quod ab artis ſcopo longiſſimè
abeſt:
At Phyſicus prima corporum Elementa inueſtigans, ipſa
chymica principia diſſoluit in ſimpliciores naturas, quibus neque
poteſt commodè Chymici vocabuli communionem concedere,
quia perinde ſe res haberet, atque ſi corpora ex Sale, hoc eſt Ter-
râ, ex Mercurio, hoc eſt Aquâ, ex Sulphure, hoc eſt Igne, com-
ponidicerentur:
quaſi verò Aër eſſet aut ignis vi frigoris concre-
tus, aut aqua vi caloris attenuata.
Neque enim placent, qui Mer-
curium Aquæ &
Aëri componunt, huic quidem, quatenus ex ca-
loris viciniâ rareſcens facilè in auras abit, illi verò, quatenus, vt
aqua, difficulter proprio, facilè alieno termino continetur.
Alio-
quin etiam Sulphur non Igni ſolùm aſſimilabitur, quia flammam
facilè concipit, ſed etiam Aquæ, quia vim habet vniendi, &

conglutinandi.
Mihi autem duplex Spirituum genus videtur con-
ſtituendum, alterum quod calore non mediocri polleat, &
hoc Igni
reſpondet, alterum verò quod tantum caloris non habeat, &
huic
Aëris vocabulum relinquitur:
Spiritus ſiquidem ſunt, nec pauci
(de quibus idoneo loco erit nobis ſermo) qui non modò vim cale-
faciendi non poſſident, ſed frigus non modicum efficiunt:
hos
autem inter Ignes recenſere non auſim.
Vtrum autem Spiritus hu-
iuſmodi frigidi ſint ſimpliciſſimæ naturę atque impermiſtæ, &
an
aĕrij potiùs, quàm aquei aut terreſtres dicendi eſſent (ſi elemento-
rum notiones à Mauroceno indicatas retineamus iuxta Primarum
Qualitatum diſtributionem) hic non videtur diſputandi locus;
alioquin ab inſtituto hodiernæ diſſertationis ſcopo nimium di-
grederemur.
Mauroc. Abſtinendum profectò ab huiuſmodi diſputationibus,
in quibus nomina ſępius, quàm res, exiguo aut etiam nullo veri-
tatis compendio, multo certè temporis &
laboris diſpendio, in
controuerſiam vocantur.
Quid igitur demum Ignem eſſe di-
cimus?

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index