Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1ſatis, vaſis pneumaticis, & hydraulicis, denique in tota re tormentaria;
hinc primò Tudiculæ maioris manubrium inflexum multùm auget ipſam
vim ictus, de quo infrà.
Secundò, neruus bubulus, primò inflexus, tùm
ſtatim rediens ſcapulas malè afficit.
Tertiò, flexibiles virgæ tranſuerſas
plagas cum tanto dolore infligunt inuſtis vibicibus.
Quartò, idem dico
de regula illa latiore, qua remigiorum præſides, remiges tardos caſti­
gant &c.
Decimò, non videtur omittendum flagelli phœnomenum; eſt autem
duplex flagellorum genus;
primum illorum eſt, quibus aurigæ ſuos
equos agunt;
ſecundum eorum, quibus ſeges in area teritur; quod ſpe­
ctat ad primum, vel loris vel funiculis conſtat;
acris verò eſt ictus, quem
inurit eius præſertim extremitas;
ratio eſt, quia cùm partes funis, quæ
propius ad manubrium accedunt, citiùs moueantur, & alias ponè relin
quant, iſtæ deinde in ſuo motu plùs temporis ponunt;
igitur, cùm ſit
motus acceleratus, maiorem induunt impetum, maioremque imprimunt:

adde quòd, continuò arcum minoris circuli extremitas ipſa deſcribit,
quæ vltimò tantum applicatur:
hinc nouus accelerationis modus, vt
clariſſimè videtur in funiculo circa digitum, cui aduoluitur in gyros
acto:
Quod ſpectat ad flagellum frumentarium, mouetur motu mixto
ex duobus circularibus;
conſtat enim de gemino fuſte, quorum alter
circa alterius extremitatem rotatur;
hic verò circa centrum humeri:
porrò extremus fuſtis facit integrum circulum, vnde maximum ictum
infligit, quem ſcilicet præceſſit longior motus;
adde quod quaſi à tergo
relinquitur extremus fuſtis ab altero;
igitur diutiùs potentia maner ap­
plicata;
igitur maiorem impetum producit, ex quo ſequitur maior ictus;
porrò vt vltima extremitas extremi fuſtis quaſi retroagitur;
quod ſcilicet
eius centrum antè producatur, ſeu porrigatur;
cùm enim attollitur fla­
gellum illud plicatile; haud dubiè extremitas deorſum tendit proprio
pondere, & producto in aduerſam partem eius centro, vel altera extre­
mitate, quid mirum ſi perficit circulum?
eius lineam deſcribemus l.12.
Vndecimò, ſed aliquam huius phœnomeni adumbrationem iuuerit
exhibere;
ſit flagellum plicatile DAB, ſitque AB ſolum areæ horizon­
ti parallelum;
porrò ſit AB extremus fuſtis, qui voluitur circa cen­
trum A;
DA verò ſit primus fuſtis ad inſtar manubrij volubilis circa
centrum D;
ſit autem circellus DO, EF, & brachium LMD, cuius
contractione dum erigitur flagellum, extremitas B deſcribit ſecirculum
DOE, & A curuam AXG in aſcenſu, in deſcenſu GTA;
B verò in
aſcenſu curuam BECK, in deſcenſu denique curuam KRB:
itaque
motus extremitas D mouetur motu circulari;
A verò motu mixto ex
circulari duplici, ſcilicet punctorum A & D;
D quidem per circellum
DFEO;
A verò per arcum AC, denique B motu mixto ex tribus cir­
cularibus D ſcilicet in circello DFEO, A in arcu AC, B denique in
circulo ABS;
igitur B mouetur integro circulo circa A, A circa D per
arcum AC, & D circa Y integro etiam circulo;
vbi verò A eſt in G, &
D in E, B eſt in H;
mouetur autem B velociùs quàm A, tùm in aſcenſu,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index