Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1tùm deſcenſu; quia tota GH eodem inſtanti cadit in AB; quippe H
participat motum A per GA, & motum D per ED, quod clariſſimum
eſt.
Duodecimò, maior eſt ictus, ſi initio deſcenſus fuſtis AB tantillùm
retrò inclinet, vt GH;
quia B ab H in B plùs temporis ponit, quàm à
Q, vt patet;
igitur diutiùs potentia manet applicata; igitur maiorem
impetum producit;
igitur maior eſt ictus; debet autem in eo ſitu eſſe,
in quo motus A in G ita temperetur cum motu B in H, vt eodem mo­
mento vtrumque feriat planum AB;
ſi enim vel A attingat antè B, vel
B antè A, minor eſt ictus, vt conſtat;
quia totus motus ſimul non im­
peditur;
poteſt autem cognoſci ille ſitus vel illa inclinatio cognita pro­
portione motus circularis circa D, & circa A;
immò niſi retineatur
DA;
haud dubiè A tanget ſolum AB ex G, antequam B deſcendat in B
ex H;
igitur attemperandus eſt motus fuſtis DA; præterea pondus in
deſcenſu auget ictum, deinde B deſcendit deorſum motu orbis & motu
centri:
præterea B poteſt in aſcenſu maiorem arcum ſui orbis decurre­
re, quàm in deſcenſu, vel æqualem: denique maior eſt ictus quando po­
tentia toto niſu euidente fuſtis AB plùs temporis ante ictum in ſuo mo­
tu inſumit.
Decimotertiò, eſt etiam aliud flagelli genus pluribus catenulis ferreis
inſtructi, ex quibus ſingulis ſinguli ferrei globi aliquando ſpiculis, &
clauis armati pendent, quorum grauiſſimus eſt ictus propter rationes
prædictas;
præſertim cùm catenula, ſeu funiculus, faciliùs adduci, & in­
flecti poſſit, quàm extremus ille fuſtis, de quo ſuprà;
neque deeſt ar­
tificium; quo quis hoc armorum genere vtens etiam contra plures ſeſe
tueri poſſit.
Decimoquartò, denique vulgare eſt phœnomenum illud funiculi, ſen
flagelli, quo ſcilicet initio remouetur manubrij extremitas, mox ſtatim
adducitur, ex qua productione, & adductione per vndantem funem
propagatur impetus vſque ad eiuſdem extremitatem nodo vt plurimùm
adſtrictam.
Hinc primò ſtrepitus ille aurigis familiariſſimus; quippe
maxima fit aëris colliſio in extremo fune; immo, & partium tenſio, ſeu
diſtractio propter motus illos contrarios productionis.
Secundò, hinc
diſtrahitur funis, & quaſi laceratur, diſtractis ſcilicet tenuiſſimis illis
filamentis, ex quibus conſtat.
Tertiò, hinc ſtringitur illa extremitas no­
do, tùm vt acrior ſit ictus, tùm vt filamenta illa nodo illo contineantur.

Quartò, duplex eſt motus illius funis propter flexibilitatem;
hinc illæ
vndæ ſeu ſpiræ;
nam remouetur caput funis, quod deinde ſequuntur
aliæ partes per ſinuoſos flexus; ſed mox vbi adducitur idem caput, maios
impetus producitur in aliis partibus.
Quintò, currentes vndæ ſeu flexus
adductionis, quæ fit maiore impetu, quàm productio, tandem in
primos flexus ſinuatos ab ipſa productione incurrunt: hinc augetur
impetus, & motus extremitatis.
Sextò, adde quod licèt ſit tantùm, vel
productio, vel adductio flagelli, ſunt iidem ſerè effectus, ſed minimè
æquales, quia augetur continuò motus flexuum;
tùm quia funis verſus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index