Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

Page concordance

< >
Scan Original
411 109
412 110
413 111
414 112
415 113
416 114
417 115
418 116
419 117
420 118
421 119
422 120
423 121
424 122
425 123
426 124
427 125
428 126
429 127
430 128
431 129
432 130
433 131
434 132
435 133
436 134
437 135
438 136
439 137
440 138
< >
page |< < (131) of 778 > >|
433131LIBER QVARTVS. affuetudinem uiſus in diſtinctione remotionum uiſibilium: qui quando ſenſerit formam & remo-
tionem rei uiſæ, ſtatim imaginabitur quantitatem loci & quantitatem remotionis, & ex ijs compre-
hendet magnitudinem rei uiſæ.
Patet ergo illud, quod proponebatur.
28. In magnitudinis uiſione uirtuti diſtinctiua error accidit ex intemperata diſpoſitione o-
cto circunſtantiarum cuiuslibet reiuiſa Alhazen 26. 37. 47. 54. 59. 64. 66. 69 n 3.
Exintemperata enim lucis diſpoſitione, ut de nocte uel in crepuſculis cum lux eſt dubia, inſpe-
cto homine & uiſo nemore aut pariete remotis ab illo homine, cum latuerit hominem uidentem di
ſtantia inter hominem & nemus aut parietem uiſum, quamuis illa diſtantia ſecundum ueritatem ſit
plurima:
tunc uidebitur propinquitas hominis ad nemus uel ad parietem: & ſi accidit, utidem ra-
dius pertingens ad caputhominis perueniat ad cacumen nemoris:
tunc per 19 huius uidebuntur
homo & nemus aut paries eιuſdem altitudinis:
quooiá ſub eodem angulo uidentur: & forſitan ho-
mo uidebitur maioris altitudinis ipſo nemore:
ut ſi radius tranſiens caput hominis ad nemoris uel
parietis altitudinem non pertingat.
Et huius ſimile accidit iuxta ciuitatem Vratislauiæ apud ne-
mus uillæ Boret:
uiſt ſunt enim homines ibi in crepuſculis altiores nemore illo alto: & uiſus eſt lu-
pus iuxta lignum & caſtrum Poloniæ æqualis altitudinis ipſi nemori:
ſed hoc accidit in horis cre-
puſcularibus:
cum lux eſt dubia: & æſtimata ſunt illa uiſa fuiſſe phantaſmata à uidentibus. Non ac-
cideret autem aliquid talium, luce exiſtente in temperamento, quoniam tunc diſtantia hominis à
nemore diſceroeretur, & altitudo uniuſcuiuſq;
ſecundum terminum ιpſius apparentem menſura-
retur.
Similιter etiam ex coloris debιlitate accidit error in uiſione magnitudinis: quoniam ſi in a-
liquo loco ſtatuatur aliquod corpus fortis coloris, non latebit uiſum:
quòd ſi in eodem loco pona-
tur eorpus æquale priorι, ſed coloris debilis, non uidebitur illud corpus.
Sic etiam accidιt error iſte
ex colorum identitate in corpore medio & in re uiſa.
Vnde corpus album in loco aliquo poſitum
effuſa aliqua albedine in ſuperficie terræ interiacentis uiſum & rẽ uiſam, nõ uidebitur:
remota uerò
albedine ſpatij interiacẽtis:
ſtatim forma illius albi corporιs cóprehendetut. Fit ergo tũc occultatio
ex conuenientia colorum:
quoniam ſi loco illius albi corporis ponatur corpus æquale ſibi alterius
coloris, bene uidebitur ipſum trans medium dealbatum.
Exintemperara etiam longitudinis di-
ſtantia fit error in magnitudinis uiſione:
quoniam tunc uidebitur res multò minor quàm ſit in ue-
ritate per 24 th.
huius: tunc enim etiam partes eiuſdem rei improportionales ſuo tori abſcondun-
tur uiſui, quia non poſſunt in tanta diſtantia uideri per 23 th.
huius: & fit minor totalis rei apparen-
tia:
quoniam plura inſenſibiliter abſcondita faciuntrei ſenſibilem ablationem, quæ non fieret in di-
ſtantia temperata.
Intemperata etiam approximatio errorem inducit in uiſione magnitudinis:
quoniam corpus approximatum oculo, uidetur maioris quantitatis quàm ſit reuera:
quoniã pro-
pter magnitudinem anguli corpus uidetur maius, ut prius propter paruitatẽ anguli corpus uiſum
eſt minus:
& patent hæc per 20 th. huius: ſecundum quantitatem enim ampliorem anguli pyramidà
lis amplior ſuperficies uiſus informatur, ut patet per 87 th 1 huius:
unde ſecũdum quantitatẽ illius
anguli & elongationem corporis fit æſtimatio quantitatιs rei uiſæ, ut præ miſſum eſt in præcedente
propoſitione:
nec enim longitudo dιſtantiæ rei ad interiora uidentis penetrat; cum pars capitis in-
terior non ſit capax totius quantitatis radialium linearú, nec poteſt certitudinaliter menſurari:
&
propter hoc rei quantitas refertur ad anguli capacitatem & notam longitudinem.
Vera autem re-
inotio corporis atten ditur ſecundum lineam à centro u ſus ad ſuperſiciem rei procedentem, reſpe-
ctu cuius lineæ ſemidiameter oculi incipit eſſe inſenſibilis:
unde non facit aliquem ſenſibilem erro-
rem in longitudinis illius æſtimatione:
ſed corpore approximato uiſui ultra illam diſtantiam, tune
fit ſemidiameter oculi proportionalis diſtantιæ corporis proportione ſenſibili:
erit enim aliquan-
do maior, aliquando æ qualis, aliquan do minor proportione modica, ut fortè ſubdupla uel ſubtri-
pla, uel huiuſmodi:
unde in tali propinquitate rei uiſæ, magnitudo angul pytamid pytamidalis, & ſenſibilis
minoricas longitudinis æſtimatæ, reſpectu ueræ inducunt ſenſibilem apparentiam maioritatis in
corpore.
Exinordinata etiam ſitus oppoſitione fit error in magnitudinis uiſione: cum enim ali-
quis in alto exiſtens uidet ſub illa altitudine aliqua exiſtentia inter ſe æqualia, quorum eſt unum
poſt aliud in ordine diſpoſitum:
tunc enim per 25 huius iudicabitur poſtremum, quod eſt uidenti
propin quius, altius omnibus alijs uel maius:
ut uigil ſtans in turris alicuius eminentia, uidens ho-
mines uel arbores æquales, inæ qualiter à ſe diſtantes, propinquiorem ſibi æſtimat altiorem.
Ex
intemperata etiam quantitatis rei uiſæ diſpoſitione accidit error in magnitudinis uiſione:
propoſi-
tis enim uiſui duobus corporibus, quorum unum ſit modicum maius alio, aut in ſola longitudine,
aut in latitudine, aut in utraq;
ipſarum: forſitan illa indicabuntur æqualia in omni dimenſione,
quoniam paruitas ill us exceſſus non ſentitur propter ſui paruitatem:
non enim excedit fines tem-
perantiæ reſpectu ipſius uiſus.
Exintemperata etiam ſoliditate fit error in uiſione magnitudinis:
in cryſtallo enim angulata, extrema angulorum, quia parum ſolida ſunt, quandoq;
non uidentur,
cum corporis ſolidi anguli uideri poſſent.
Exintemperantia etiam raritatis in uiſione magnitu-
dinis error accidit:
quoniam in aere nubiloſo obſcuro, ut in horis crepuſcularibus plurimum acci-
dit, quòd corpus uiſum maius apparet quàm in aere temperato, ut nos infrà declarabimus, cum tra
ctatum de ijs, quæ uidentur per medium ſecundi diaphani faciemus.
Ex intemperantia eriam
temporis fit error in uιſione quantiatis:
cum enim ardens titio ſæpius per aliquod ſpatium ue-
lociter mouetur, apparet totum ſpatium ignitum:
quia non perpenditur quantitas temporis,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index