Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713
page |< < of 524 > >|
1mus, ſunt ad invicem ut 1 ad 59,575. Ergo cum motus medius
horarius Lunæ (reſpectu fixarum) ſit 32′.
56″. 27′. 12iv1/2, motus
horarius Nodi in hoc caſu erit 33″.
10′. 33iv. 12v. Aliis autem in
caſibus motus iſte horarius erit ad 33″.
10′. 33iv. 12v. ut conten­
tum ſub ſinubus angulorum trium TPI, PTN,& STN(ſeu
diſtantiarum Lunæ a Quadratura, Lunæ a Nodo, & Nodi a Sole)
ad cubum Radii.
Et quoties ſignum anguli alicujus de affirmativo
in negativum, deque negativo in affirmativum mutatur, debebit
motus regreſſivus in progreſſivum & progreſſivus in regreſſivum
mutari.
Unde fit ut Nodi progrediantur quoties Luna inter Qua­
draturam alterutram & Nodum Quadraturæ proximum verſatur.

Aliis in caſibus regrediuntur, & per exceſſum regreſſus ſupra pro­
greſſum, ſingulis menſibus ſeruntur in antecedentia.
DE MUNDI
SYSTEMATE
Corol.1. Hinc ſi a dati arcus quam minimi PMterminis P
& Mad lineam Quadraturas jungentem Qqdemittantur perpen­
dicula PK, Mk,eademque producantur donec ſecent lineam
Nodorum Nnin D& d; erit motus horarius Nodorum ut area
MPDd& quadratum lineæ AZconjunctim. Sunto enim
213[Figure 213]
PK, PH& AZprædicti tres ſinus. Nempe PKſinus di­
ſtantiæ Lunæ a Quadratura, PHſinus diſtantiæ Lunæ a Nodo, &
AZſinus diſtantiæ Nodi a Sole: & erit velocitas Nodi ut conten­
tum PKXPHXAZ.Eſt autem PTad PKut PMad Kk,
adeoque ob datas PT& PMeſt Kkipſi PKproportionalis.
Eſt & ATad PDut AZad PH,& propterea PHrectangulo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index