Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1les, quæ omnia facilè intelliguntur ex dictis; itaque habes 4. combina­
tiones duorum malleorum;
vel enim eſt idem pondus vtrique, & ea­
dem longitudo, vel idem pondus, ſed diuerſa longitudo, vel eadem lon­
gitudo & diuerſum pondus, vel diuerſum pondus & diuerſa longitudo;
ſi verò eſt diuerſa longitudo ſimul, & diuerſum pondus, vel eidem ineſt
maius pondus, & maior longitudo, vel maior longitudo, & minus pon­
dus, & contrà alteri minor longitudo, & minus pondus, vel maius pon­
dus, & minor longitudo, quorum omnium proportiones ſunt determi­
natæ.
Decimò, quod ſpectat ad craſſitudinem manubrij, illa haud dubiè
auget aliquando vim ictus, aliquando imminuit;
auget quidem, cum
malleus centrum impetus occupat eo modo, quo explicuimus l. 1.Th.73.
Corol.4. imminuit verò cum ab eo centro recedit, vt manifeſtum eſt ex
dictis ibidem, cum infligitur ictus eo mallei puncto, in quo non eſt
prædictum centrum, formicat manus infligentis, vt patet experientiâ;

quippe extremitas illa manubrij, quæ manu tenetur, vel attollitur, vel
deprimitur;
attollitur quidem, ſi punctum contactus, vel ictus eſt inter
prædictum centrum & manum;
& è contrario deprimitur, ſi centrum
ipſum ſit inter punctum contactus & manum;
& quia manus im­
pedit, ne vel attollatur, vel deprimatur, impetus in illam qua­
ſi refunditur;
hinc illa formicatio non ſine maximo ſæpiùs do­
loris ſenſu;
denique obſerua nouem eſſe combinationes, ſi con­
ſiderentur in malleo longitudo, & latitudo manubrij cum ipſo
pondere; quippe ſi 3. ducantur in 3. erunt 9. ſed hæc ſunt fa­
cilia.
Vndecimò, ſi malleus impingatur deorſum creſcit ictus propter mo­
tum naturaliter acceleratum, additum ſcilicet extrinſecùs impreſſo;

ſi enim mallei cadunt ex eadem altitudine, ſuntque eiuſdem ponderis,
ictus æquales eſſe neceſſe eſt;
ſi verò ſunt eiuſdem ponderis, & cadunt
ex diuerſa altitudine impetus acquiſiti motu naturali, ſunt in ratione
ſubduplicata altitudinum;
ſi verò ſunt diuerſi ponderis, & cadunt ex
diuerſa altitudine, ſunt in ratione compoſita aliquomodo ex vtraque;

dico aliquo modo, quia non eſt omninò propria compoſitio rationum;

poteſt tamen facilè proportio ictuum inueniri, v. g. ſit malleus A, &
malleus B, ictus A ratione impetus impreſſi extrinſecus ſit vt 8, ratione
caſus ſit vt 2;
at verò ictus B ratione impetus impreſſi ſit vt 6, ratione
caſus vt 3:
addantur 8, & 2 erunt 10; adduntur 6, & 3 erunt 9; igitur
ictus ſunt in ratione (10/9), vt conſtat:
porrò quemadmodum nouus im­
petus accedit ratione motus naturalis, cum malleus impingitur deor­
ſum, ita aliquid impetus deſtruitur cum malleus impingitur ſurſum, vt
patet;
denique, quia ſunt 5 termini, quos reſpicit ictus, ſcilicet pondus
mallei, longitudo manubrij, craſſitudo arcus extremitatis, & linea ſur­
ſum vel deorſum, ita ſunt 25. combinationes ictuum; ſed hoc fa­
cile eſt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index