Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1
Duodecimò, ictus eiuſdem mallei per diuerſos arcus ſunt in ra­
tione ſubduplicata arcuum.
v. g. ſit malleus AC arcus CD, tùm
arcus CG:
dico ictus per vtrumque arcum eſſe in ratione ſubdu­
plicata arcuum CD, EG, id eſt in ratione 2/3, vt conſtat ex dictis;
poteſt etiam facilè inueniri proportio, ſi ſit diuerſa longitudo, vel
diuerſum pondus &c.
hinc ratio manifeſta, cur per minimum ictum
nullus ferè ſit ictus: ſed hæc ex dicendis infrà de caſu clariſſimè intel­
ligentur.
Decimotertiò, claua reduci debet ad malleum. Primò, deter­
minari poteſt, ex quo puncto maiorem ictum infligit, quando mo­
uetur motu recto;
ſit enim centrum grauitatis clauæ I, in quo ſi
ſuſtineatur, ſtabit in æquilibrio;
ducatur FIE, maiorem ictum
infliget ex puncto E, quia tantundem eſt impetus in ſegmento
FEK quantum in ſegmento FEA;
igitur totus impeditur impe­
tus; igitur maximus erit ictus ſi infligat ictum motu circulari circa
aliud eſt centrum percuſſionis, de quo infrà.
Tertiò, hoc percuſſio­
nis organum validum ictum infligit propter illam extremam craſ­
ſitudinem, eſt enim quoddam mallei genus, & valdè periculoſum;

præſertim ſi ferreis clauis armetur;
hinc vulgò tribuitur Herculi tan­
quam inſigne fortitudinis ſymbolum; porrò tàm altè clauum infigit
ſibi coniunctum, quam infigeret, ſi claua ipſa erectum, & quaſi expe­
ctantem ictum feriret.
Decimoquartò, Tudicula maior reuocatur ad malleum. Primò
faciunt ad ictum longitudo manubrij, flexibilitas, inæqualitas, mal­
lei pondus, durities materiæ, arcus motus, vegetæ potentiæ vires;

omitto ea, quæ cum malleo habet communia, quorum ratio ex
dictis conſtare poteſt; igitur non videntur eſſe repetenda.
Secundò,
flexibilitas manubrij auget vim ictus, tùm quia potentia diutiùs
manet applicata, cùm aliquo tempore in ipſa vibratione malleus à
tergo relinquatur, tùm quia potentia illa media, de qua ſupra, ſuum
impetum, impetui alterius adiungit.
Tertiò, ita manubrium fa­
bricatur, vt continua imminutione verſus malleum decreſcat, quod
multum facit ad ictum, quia hæc inæqualitas inflexioni reſiſtit ver­
ſus caput manubrij;
igitur initio inflectitur manubrium, non pro­
cul à malleo, tùm deinde aucto impetu in partibus remotioribus,
quæ difficiliùs inflectuntur;
igitur inæqualiter partes illæ redeunt,
atque ſeſe priſtino ſtatui reſtituunt;
atqui ex illa inæqualitate diu­
tiùs durat motus;
igitur inde maior euadit: ſimile quid videmus in
arcu, cuius medium craſſius eſt: adde quod ſi æqualis ſit craſſitudo,
incipit inflexio verſus illam extremitatem, quæ propiùs accedit ad
manum, longiùs recedit à malleo, vt patet experientiâ, in fune,
virgâ &c.
ſed de arcu, tenſione, compreſſione fusè agemus
tractatu ſingulari:
hæc tantum obiter indicaſſe ſufficiat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index