Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
411 652
412 653
413 654
414 655
415 656
416 657
417 658
418 659
419 660
420 661
421 662
422 663
423 664
424 665
425 666
426 667
427 668
428 669
429 670
430 671
431 672
432 673
433 674
434 675
435 676
436 677
437 678
438 679
439 680
440 681
< >
page |< < (676) of 568 > >|
435676CHRISTIANI HUGENII ſe, ex quo verus ac ſimplex Planetarum motus, rejectis Epi-
cyclorum figmentis, repertus ſit;
atque ita demum Aſtrono-
nomia cum naturæ cognitione conjuncta.
Hiſce ut occurra-
tur, addam ad ſuperius reſponſum, quod à divina provi-
dentia petebatur, dubitari non poſſe, quin ea conditione
homines nati ſint, ut multo temporis decurſu paulatim artes
diſciplinaſque eruant;
nullam enim harum iis ingenitam eſſe,
aut ſubito à Deo infuſam, &
has de quibus nunc agimus,
omnium eſſe difficillimas remotiſſimaſque:
ut magis mirum ſit
unquam incipere eas potuiſſe, quam tam tarde fuiſſe inſpectas.
Pauci fateor ſingulis ætatibus has curant, aut ad ſe pertinere
exiſtimant:
ſed ſi multorum ſæculorum tempora cogitentur,
non exiguus fiet illorum Numerus;
quos, quemadmodum
ſibi videntur, reliquis beatiores eſſe quis negaverit?
Deni-
que paucorum induſtria in his rebus exerceri ſatis erat, cum
inventorum utilitas ad nationes totas genteſque longe porri-
gatur.
Cum igitur hujus Terræ incolis, etſi paucis tantum,
ad ea percipienda ingenium &
aptitudo contigerit; nihiloque
putandi ſint cæterorum planetarum habitatoribus præſtantio-
res felicioreſve;
manet profecto, quam inveneramus, veri-
ſimilitudo, ut etiam apud illos reperiantur qui cognitione
Aſtronomiæ non careant.
Nunc ad alia pergamus quæ in-
de conſequi, neceſſe eſt.
Oſtendimus quomodo unà cum hac ſcientia, non ſolum
Geometria &
Arithmetice, ſed & Mechanicæ artes, inſtru-
mentaque incolis Planetarum concedenda ſint.
Hic verò
jam ſponte obvenit ut quæramus, quo pacto inſtrumentis
illis, Machiniſque, &
ad ſidera obſervanda organis uti poſ-
ſint, aut quomodo literas ducere;
quæ omnia nos manuum
opera exequimur.
Itaque neceſſario & manus habebunt,
vel aliud quodpiam, quod vicem earum fungi poſſit, mem-
11Planeticolas
manus habe-
@@.
brum.
In quibus hominum generi tantum eſſe præſidii exi-
ſtimabat è veteribus Philoſophis quidam, ut in iis cauſam
reponeret omnis eorum ſapientiæ.
Qui, ut puto, hoc ſen-
ſit, abſque manuum opera homines ad cultum animi, re-
rumque cognitionem non fuiſſe perventuros.
Et vere

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index